Gnaeus Servilius Cn.f. Caepio (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus post annum 253 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Filius aut nepos Servilii Gnaeus Servilius Cn.f. Caepio anno 203 a.C.n. consul erat.

Cursus honorum

recensere

Servilius Caepio anno 253 a.C.n. inter Primum Bellum Punicum una cum Gaio Sempronio Ti.f. Blaeso consul Romanus fuit. Consules primo classem 260 navium longium frustra apud Lilybaeum in Sicilia insula situm appellere conati sunt, deinde litora Africae diripiebant. Tum autem naves praeda oneratae vado quadam retenti sunt et Romani pars praedae abicere coacti sunt. Cum iter Romam facerent, 150 naves procella submersae sunt[1].

  1. Polybius I 39, 1–7; Zonaras VIII 14; Diodorus Siculus XXIII 19; Eutropius II 23; Orosius IV 9, 10–11.


Antecessores:
Gnaeus Cornelius Scipio Asina II et Aulus Atilius A.f. Calatinus II
Consul
253 a.C.n.
cum
Gaio Sempronio Ti.f. Blaeso
Successores:
Gaius Aurelius L.f. Cotta et Publius Servilius Q.f. Geminus