Aulus Atilius Calatinus (natus Calatiae saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus inter annos 246 et 216 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Wikidata Aulus Atilius A.f. Calatinus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 3. saeculum a.C.n., 295 a.C.n.; Roma antiqua
Obitus: 3. saeculum a.C.n.; unknown value
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Aulus Atilius Calatinus; unknown value
Proles: Caius Atilius Bulbus

Cursus honorum

recensere

Anno 258 a.C.n. primo consul electus (una cum Gaio Sulpicio Q.f. Paterculo) Siciliam provinciam suscepit et paucis navibus magnam Poenorum classem superavit: sed postea cum temere exercitum in vallem iniquam duxisset, ab hostibus circumventus est. Romanos eximia virtus Calpurnii tribuni militum servavit. Is enim ad consulem accessit eique: "Censeo, inquit, jubeas milites quadringentos ire ad hanc rupem inter medios hostes editam atque asperam, eamque occupare. Futurum enim profecto est ut hostes properent ad occursandum nostris militibus, atque ita circa eam rupem atrox pugna fiat: at tu interea tempus habebis exercitus ex loco infesto educendi. Alia nisi haec salutis via nulla est." Respondit consul: "Fidum quidem et providum hoc consilium videtur; sed quisnam erit qui ducat quadringentos illos milites ad eum locum?" - "Si alium, inquit Calpurnius, neminem reperis, me ad hoc consilium perficiendum uti potes. Ego hanc tibi et reipublicae animam do."

Consul tribuno gratias egit et quadringentos milites dedit. Quos Calpurnius admonens quem in locum deduceret, et quo consilio: "Moriamur, inquit, commilitones, et morte nostra eripiamus ex obsidione circumventas legiones." Omnes nulla spe evadendi, sed amore laudis accensi proficiscuntur. Mirati sunt primo hostes eam militum manum ad se venire. Deinde ubi cognitum est eos ad illam rupem obtinendam iter intendere, adversus illos arma verterunt. Romani repugnant: fit proelium diu anceps. Tandem superat multitudo: quadringenti omnes perfossi gladiis aut missilibus operti cadunt. Consul interim, dum ea pugna fit, se in loca edita et tuta subducit.

Virtuti par fuit Calpurnii fortuna: nam ita evenit ut, cum multis locis saucius factus esset, nullum tamen in capite vulnus acciperet. Inter mortuos multis confossus vulneribus, sed adhuc spirans inventus est: convaluit, saepeque postea operam reipublicae strenuam navavit. Ei merces egregii facinoris data est corona graminea, qua nulla nobilior corona fuit in praemium virtutis belliciae apud populum terrarum principem, et quae ab universo exercitu servato decerni solebat.

Nexus interni

Alia incepta

recensere


Antecessores:
Lucius Cornelius Scipio et Gaius Aquillius M.f. Florus
Consul
258 a.C.n.
cum
Gaio Sulpicio Q.f. Paterculo
Successores:
Gaius Atilius M.f. Regulus et Gnaeus Cornelius P.f. Blasio II
Antecessores:
Marcus Aemilius M.f. Paullus et Servius Fulvius M.f. Paetinus Nobilior
Consul
254 a.C.n.
cum
Gnaeo Cornelio Scipione Asina II
Successores:
Gnaeus Servilius Cn.f. Caepio et Gaius Sempronius Ti.f. Blaesus