Gaius Servilius C.f. Geminus
Gaius Servilius C.f.P.n. Geminus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 180 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
Gens
recensereAvus eius Publius Servilius Q.f. Geminus consul annorum 252 atque 248 a.C.n. erat. Pater eius praetor eiusdem nominis XV annos in captivitate fuisse dicitur. Frater Marcus Servilius C.f. Pulex Geminus ei anno 202 consul successit.
Cursus honorum
recensereAnno 210 a.C.n. Pontifex fuit[1]. Anno 209 aedilis plebeius fuit[2] et anno 208 aedilis curulis. Anno 203 consul una cum Gnaeo Servilio Cn.f. Caepione provinciam Illyricum accepit et patrem liberavit[3]. Praeterea contra coniurationem egit[4]. Anno 202 frater Marcus Servilius C.f. Pulex Geminus eum dictatorem nominavit[5]. Anno 201 Xvir ad agros dividendos in Samnio et Apulia fuit. Anno 194 templum Iovis Veiovis dedicavit[6]. Anno 183 a.C.n. pontifex maximus nominatus anno 180 mortuus est[7].
Bibliographia
recensere- Fridericus Münzer: Servilius 60). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band II A,2, Stuttgart 1923, Sp. 1792–1794.
- Tassilo Schmitt, "S. Geminus, C. [I 19]" in Der Neue Pauly vol. 11 (Stutgardiae: Metzler, 2001. ISBN 3-476-01481-9) col. 466.
Notae
recensere- ↑ Titus Livius, Ab urbe condita, XXV 3,15; 15,4-6
- ↑ Titus Livius, op.cit., XXVII 21,10
- ↑ Titus Livius, op.cit., XXX 19,6-8
- ↑ Titus Livius, op.cit., XXX 26,12
- ↑ Titus Livius XXX 39.
- ↑ Titus Livius, op.cit., XXXIV 53,7
- ↑ Titus Livius, op.cit., XL 42,8-11
Antecessores: Marcus Cornelius M.f. Cethegus et Publius Sempronius C.f. Tuditanus |
Consul 203 a.C.n. cum Gnaeo Servilio Cn.f. Caepione |
Successores: Tiberius Claudius P.f. Nero et Marcus Servilius C.f. Pulex Geminus |