Gnaeus Cornelius L.f. Lentulus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 184 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Pater Lucius Cornelius L.f. Lentulus Caudinus (consul anni 237 a.C.n.) erat, frater eius Lucius Cornelius L.f. Lentulus anno 199 a.C.n. consulatum administravit.

Cursus honorum

recensere

Anno 217 a.C.n. augur factus est et ad mortem mansit. Anno 217 tribunus militum Proelio Cannensi interfuit. Anno 212 quaestor in Lucania erat, anno 205 una cum fratre Lucio aedilis erat et anno 201 una cum Publio Aelio Q.f. Paeto consul electus classi apud Siciliam praefuit, cum Publius Cornelius Scipio bellum in Africa victor finiret[1]. Anno 199 Lentulus triumvir coloniae deducendae in Narnia inter Secundum Bellum Punicum a Romanis deleta erat[2]. Anno 199 proconsul Hispaniae erat[3]. Anno 195/194 legatus cum aliis a senatu in Graeciam missus est. Anno 184 a.C.n. mortuus est.

Bibliographia

recensere
  1. Titus Livius, Ab urbe condita, XXX 40-44
  2. Titus Livius, op.cit., XXX 40,7-15
  3. Titus Livius, op.cit., XXXI 50


Antecessores:
Tiberius Claudius P.f. Nero et Marcus Servilius C.f. Pulex Geminus
Consul
201 a.C.n.
cum
Publio Aelio Q.f. Paeto
Successores:
Publius Sulpicius Ser.f. Galba Maximus II et Gaius Aurelius C.f. Cotta