Publius Sulpicius Ser.f. Galba Maximus

Publius Sulpicius Ser.f. Galba Maximus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum, 193 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Cursus honorumRecensere

Anno 211 a.C.n. Sulpicius nullis aliis magistratibus perfectis una cum Gnaeo Fulvio Cn.f. Centumalo Maximo consul creatus est[1]. Cum Fulvio urbem contra impetum Hannibalis defendebat. Deinde iussu senatus bellum contra Philippum V regem Macedonum ad usque 205 gerebat atque Aeginam expugnabat, cuius incolas in servitutem duxit[2]. Anno 203 dictator ad comitia habenda electus est. Anno 200 iterum, nunc cum Gaio Aurelio C.f. Cotta consul electus est et iterum bellum contra Macedones duxit[3]. Anno 193 legatus ad Antiochum III Magnum regem Seleucidum missus est.

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, Ab urbe condita, XXV 41,11
  2. Polybius IX 42
  3. Titus Livius, op.cit., XXXI 33,4-40,6


Antecessores:
Appius Claudius P.f. Pulcher et Quintus Fulvius M.f. Flaccus III
Consul
211 a.C.n.
cum
Gnaeo Fulvio Cn.f. Centumalo Maximo
Successores:
Marcus Valerius P.f. Laevinus II et Marcus Claudius Marcellus IV
Antecessores:
Gnaeus Cornelius L.f. Lentulus et Publius Aelius Q.f. Paetus
Consul
200 a.C.n.
cum
Gaio Aurelio C.f. Cotta
Successores:
Lucius Cornelius L.f. Lentulus et Publius Villius Ti.f. Tappulus