Aperire sectionem principem

Publius Villius Ti.f. Tappulus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 193 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Cursus honorumRecensere

Anno 204 a.C.n. aedilis plebeius ludos plebeios cum epulo Iovis dei dedit et anno 203 praetor Siciliae electus est[1]. Anno 202 imperium ei classis prorigatum est[2]. Anno 201 decemvir agris assignandis in Samnio et Apulia fuit. Anno 199 una cum Lucio Cornelio L.f. Lentulo consul electus in Macedoniam iit et imperium a Publio Sulpicio Galba Maximo suscepit. Antequam autem bellum pergere potuit, Titus Quinctius Flamininus ei successit. Sed mansit in Macedonia legatus militum et anno 196 legatus de pace cum Philippo V[3] rege Macedonum et Antiocho III Magno agebat[4]. Quocum iterum anno 193 legatus agebat[5].

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, Ab urbe condita, XXIX 38,4
  2. Titus Livius, op.cit., XXX 1,9; 27,8; 41,6
  3. Titus Livius, op.cit., XXXIII 24, 7.
  4. Titus Livius, op.cit., XXXIII 35 et 39; Polybius XVIII 48,3 et 50,3.
  5. Titus Livius, op.cit., XXXIV 59; XXXV 13–15; 23; 39,4–8.


Antecessores:
Publius Sulpicius Ser.f. Galba Maximus II et Gaius Aurelius C.f. Cotta
Consul
199 a.C.n.
cum
Lucio Cornelio L.f. Lentulo
Successores:
Titus Quinctius Flamininus et Sextus Aelius Q.f. Paetus Catus