Gaius Aurelius C.f. Cotta (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 200 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Cursus honorumRecensere

Circa annum 220 a.C.n. praetor fuit et anno 202 praetor urbanus. Anno 200 una cum Publio Sulpicio Ser.f. Galba Maximo consul electus imperium in Gallia Cisalpina accepit et exercitum contra Gallos seditiosos et Hamilcarem duxit. Sed hostes Aurelio invito iam a Lucio Furio Purpureone victi erant[1].

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere

  1. Titus livius, Ab urbe condita, XXXI 6,1


Antecessores:
Gnaeus Cornelius L.f. Lentulus et Publius Aelius Q.f. Paetus
Consul
200 a.C.n.
cum
Publio Sulpicio Ser.f. Galba Maximo II
Successores:
Lucius Cornelius L.f. Lentulus et Publius Villius Ti.f. Tappulus