Aperire sectionem principem

Gnaeus Fulvius Cn.f. Centumalus Maximus

Gnaeus Fulvius Cn.f. Centumalus Maximus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 210 a.C.n. Herdoniae) fuit vir publicus Romanus.

FamiliaRecensere

Pater eius Gnaeus Fulvius Cn.f. Centumalus consul anni 229 a.C.n. erat.

Corsus honorumRecensere

Anno 214 aedilis curulis fuit, anno 213 praetor duas legiones apus Suessulam duxit[1]. Anno 211 una cum Publio Sulpicio Ser.f. Galba Maximo consul electus est[2]. Consules tum Romam ab Hannibale oppugnatam feliciter dfenderunt. Etiam Capua a Romanis expugnata est[3]. Anno 210 proconsul Herdoniam in Apulia sitam obsidens ab Hannibale victus et in pugna necatus est[4].

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, XXIV 43,6seq.; 44,3; 47,12seq.; XXV 3, 3.
  2. Titus Livius, op.cit., XXV 41, 11; Eutropius III 14, 1; Orosius 4, 17, 2
  3. Polybius IX 6, 6seq.; Titus Livius, op.cit., XXVI 11, 1
  4. Titus Livius, op.cit., XXVII 1, 4-15; Appianus, Hannibalica 48; Plutarchus, Marcellus 24, 2; Frontinus, Strategemata, II 5, 21


Antecessores:
Appius Claudius P.f. Pulcher et Quintus Fulvius M.f. Flaccus III
Consul
211 a.C.n.
cum
Publio Sulpicio Ser.f. Galba Maximo
Successores:
Marcus Valerius P.f. Laevinus II et Marcus Claudius Marcellus IV