Seuthes III (Graece Σεύθης) (floruit 330-311 a.C.n.) fuit rex Odrysarum qui inter annos 330 a.C.n. et 311 a.C.n. fere regnavit.

Caput aëneum Seuthis III anno 2004 in sepulcro regali Šipka inventum.

Biographia

recensere
 
Nummus regni Odrysarum rege Seuthe III factus.

De primis annis vitae Seuthis III non scimus. Anno 346 a.C.n., magna pars Thraciae capta erat a Philippo II rege Macedoniae. Anno autem 336 a.C.n., Philippo mortuo, Thraces seditionem concitaverunt, sed Alexander, novus rex Macedoniae, brevi tempore seditionem vindicavit et Triballos, Syrmo duce, Getasque vicit.[1] Anno 330 a.C.n. Seuthes, Alexandro in Persia pugnante, novam seditionem fecit cum Memnone, stratego Thraciae,[2] sed anno 326 a.C.n., Antipater dux Macedonum eum vicit. Anno proximo, copiae Zopyri, successoris Antipatris, superatae sunt a Getis, et regnum Odrysarum civitas sui iuris factum est. Anno 323 a.C.n., Alexandro Magno mortuo, diadochus Lysimachus regem Thraciae se proclamavit, et saepe bellum contra Seuthem gessit[3] usque ad annum 312/311 a.C.n., cum Lysimachus eum vinceret. Anno 320 a.C.n., Seuthes III Seuthopolim, novum caput regni Odrysarum, condidit.[4] Anno 313 a.C.n., Antigono I in bello contra Lysimachum adiuvit.

Seuthes III bis uxorem duxit, et "Gonimase" fortasse erat nomen uxoris secundae.[5] Cotys II, filius Seuthis et primae uxoris, rex factus est post eius mortem.

 
Sepulcrum regis (Goljama Kosmatka) apud Seuthopolim situm.
 
Ensis regis Seuthis in sepulcro regali inventus.

Anno 2004 in Bulgaria (Thracia hodierna) apud urbem Kazanlak (antiquum Seuthopolim), sepulcrum regis (Bulgarice Goljama Kosmatka) inventum est a Georgio Kitov, archaeologo Bulgarico:[6] in sepulcro caput aëneum Seuthis, ensis eius, et corona aurea erant. Hodie caput in Museo Archaeologico Nationale Serdicae exhibetur.

Fontes antiqui

recensere
  1. Arrianus, I, 4,1.
  2. Tačeva 2006: 186, 189.
  3. Tačeva 2006: 190.
  4. Siegert 1986:125.
  5. Dana 2015: 246–47.
  6. De sepulcro Seuthis III. (Anglice).

Bibliographia

recensere
  • Dana, Dan, Inscriptions, in: J. Valeva et al. (eds.), A Companion to Ancient Thrace, Wiley, 2015.
  • Delev, Peter, Thrace from the Assassination of Kotys I to Koroupedion (360-281 BC), in: J. Valeva et al. (eds.), A Companion to Ancient Thrace, Wiley, 2015.
  • Siegert, Heinz, I Traci, Mediolani, 1986.
  • Tačeva, Margarita, The Kings of Ancient Thrace. Book One, Serdicae, 2006.
  • Topalov, S., The Odrysian Kingdom from the Late 5th to the Mid-4th C. B.C., Serdicae, 1994.
  • Werner, Robert, in: W.-D. von Barloewen (ed.), Abriss der Geschichte antiker Randkulturen, Monaci, 1961.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Seuthem III spectant.