Serlo de Wiltonia seu a Wiltunia († 1181) fuit poeta Anglicus saeculi 12, Latine scribens, amicus Gualteri Mapes[1], cognitus Giraldo Cambrensi.[2] Serlo fuit discipulus et postea magister Universitatis Parisiensis. Monachus fuit primum Cluniacensis, deinde Cisterciensis. Abbas Eleemosynae Blesensis factus est anno 1171.

Wikidata Serlo de Wiltonia
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1105; Wiltonia
Obitus: 1181; L'Aumône Abbey
Patria: Anglia

Carmina Serlonis de grammatica Latina, de proverbiis Francogallicis, de vita et amoribus suis tractant.

Tabula carminum

recensere
  1. Dissero gramatice structure que sit origo
  2. Versus de differenciis (de verbis homographis ordo alphabetica) (Textus: pp. 126-131 apud Google Books)
  3. Non facili lima tractatur sillaba prima
  4. Mos hiemis morti, mortis tamen acrior ira
  5. Huc sapiens venias, hic invenies sapientes
  6. Illas aut illos de cunctis elige mille
  7. In bivio ponor: binas amo; ducere conor (de puellis)
  8. Qualia Serloni Serlonis Musa Miloni (ad amicum "Milonem")
  9. Tu rosa pontificum, tu regula iuris; amicum (fortasse ad Mauricium Soliacensem)
  10. Transit ver hominis, stat hiemps: caput hoc, ea finis (de senectute)
  11. Per quoque, per certe, per cetera iuro, Roberte
  12. Hec tua Gilota, cum parva sit, est proba tota
  13. Invide, parce tibi! Gravis es tibi, non michi; dum tu
  14. Te voco Naida, sentio Taida scireque nolo (de meretrice)
  15. Te nova dampna vocant, Elegia: concipe fletum
  16. Regi Francorum minimus sic Serlo suorum (ad Ludovicum VII regem)
  17. Si mavis perdi lucro quam perdere lucrum
  18. Cipri, timent dii te: tu fortior es Iove, Dite! (de Venere)
  19. Flos floris, flori, florem, flos, flore liquori (de eadem)
  20. Pronus erat Veneri Naso sed ego mage pronus (de amoribus suis)
  21. Attuleram plenam, vacuam queror esse crumenam
  22. Dum fero langorem, fero religionis amorem (de mutabilitate sua)
  23. Clerus, fama, valor te magnum, magnificandum
  24. Ut clarus clarum rarusque per aera rarum (visio poetae)
  25. Serlo Rogero. Tu par vel nullus Homero
  26. Roma caput superum tibi dixit: Pondera rerum
  27. Laurenti, studio sic invigilet tua Clio
  28. Dum studeo, dum solus eo, tres cerno puellas
  29. Quadam nocte, loco quodam cum virgine quadam (de virgine corrupta)
  30. Parisius Paridi. Felix tua secula vidi
  31. Thaydis in ceno tenuit mea vota Celeno (de amoribus suis)
  32. Parce, Cupido! Lora tibi do: me minus ure (de eisdem)
  33. Serlo tibi, quecumque sibi, qui vult tuus esse
  34. Heres primatum, comitum flos, vas probitatum (de Simone III de Montfort)[3]
  35. Ut custos ortum, sol sidera, pastor ovile (laus abbatis)
  36. Pulcher pube Paris, Pirrus probitate probaris
  37. Voce brevi, sermone levi tibi paucula nevi
  38. Fine patris veri finem michi constat haberi
  39. Patribus orbatum regit artis semita natum
  40. Exue, Musa, metum Petri visura Rosetum
  41. Quod laudis meritum, que fame causa tueque
  42. Fit rea fletque Venus, quod venans Pallade plenus
  43. Quod Serlo celat, Serlonis penna revelat!
  • 44-73. Proverbia Francogallica Latine explicata
  • 74. Nostri canonici debent a canone dici
  • 75. Versus Primatis et responsa Serlonis
  • 76. Unda lavans lateres, bos litus arans, sine re res
  • 77. Dici Serlo miser merui, non Serlo magister
  • 78. Linquo coax ranis, cra corvis, vanaque vanis
  • 79. Vos michi va Lete, vobis ego dico valete
  • 80. Mundus abit, res nota quidem, res usque notanda
  • 81. Custos mentis ego: fas dicto nephasque relego (de angelo)
  • 82. Nil leve, nil levum, nil hic quod non sit in evum (de Paradiso)
  • 83. Hic que vita? Mori. Que spes? Superesse dolori (de Inferno)
  • 84. Laudem dat nullam, si vincit mitra cucullam
  1. Gualterus Map, De Nugis Curialium 2.4.
  2. Giraldus Cambrensis, Speculum Ecclesiae 2.33.
  3. Hoc carmen postea inscriptum est epitaphio Simonis IV de Montfort qui mortuus est Tolosae anno 1218.

Bibliographia

recensere
  • Serlon de Wilton, Poemes latins ed. Jan Oberg. Stockholm, 1965.
  • F. J. E. Raby, A History of Secular Latin Poetry in the Middle Ages (Oxford: Clarendon Press, 1934. ISBN 0-19-814325-7) vol. 2 pp. 111-115.
  • Marcel Schwob, La légende de Serlon de Wilton. Paris, 1899.

Nexus interni