Corsica et Sardinia provincia Romana fuit, cuius partes sunt insulae Corsica et Sardinia.

Wikidata Corsica et Sardinia
Res apud Vicidata repertae:
provincia Romana
Civitas: Roma antiqua
Locus: 39°15′0″N 9°3′0″E

Forma

Caput: Caralis

Tabula aut despectus

Corsica et Sardinia: situs
Corsica et Sardinia: situs
Vide etiam paginam discretivam: Corsica (discretiva).
Vide etiam paginam discretivam: Sardinia (discretiva).

Historia

recensere

Ante Romanos

recensere

Puni primum instituerunt societatem civilem in Corsica et Sardinia. Post eos Graeci colonias deduxerunt in his insulis. Inde Carthaginienses apud Alaliam victoriam rettulerunt, sed anno 535 a.C.n. colonia Punica ab Etruscis devicta est. Graeci conati sunt constituere colonias Sardiniae similes Olbiae, quae locatur inter septentrionibus et orientibus spectante litore Sardiniae.

Provincia Romana

recensere

Corsica et Sardinia montibus flammas eructantibus factae sunt. Romani post Primum Bellum Punicum Corsicam Sardiniamque anno 227 in formam provinciae reduxerunt, quam praetor administravit[1]. Tempore imperatorum provincia, cuius incolae saepe contra Romanos rebellabant, interdiu a senatu, nonnumquam et ab imperatore administrabatur ː exempli gratia anno 6 provincia imperatoria facta erat sed cum Achaiam, quae provincia senatoria erat, liberam esse decrevit post ludos Isthmicos anni 67, Nero Sardiniam senatoribus in vicem reddidit[2]. Diocletianus imperator provinciam in duas - Sardiniam et Corsicam - divisit. Anno 43 p.C.n., Seneca Minor relegabatur ad Corsicam. Pauca feruntur de moribus Sardiniae et Corsicae quod scriptores Romani de eis non saepe scribebant.

Antiquitas Posterior

recensere

Corsica et Sardinia sub potestatem Italiae Praefecti manuit usque ad saeculum IV, cum Vandali insulas ceperunt. Eas rexerunt usque ad Bellum Vandalicum anni 533. Postea captae sunt insulae a Byzantinis.

Administratio

recensere

Saepe tituli administratorum insularum mutabant:

Praetores (227 - 27 a.C.n.)

recensere

Inter rem publicam liberam praetores insulas rexerunt.

27 a.C.n. - 6 p.C.n.

recensere

Senatus proconsules ad provinciam regendam misit.

Annis 6 - 67

recensere

Provincia ab imperatore administrata est, qui eam praefectis pro legato mandavit.

Annis 67 - 73

recensere

Proconsules senatus duces provinciae fuerunt.

Annis 73 - circa 117

recensere

Procuratores Augusti et praefecti imperatoribus in insulas missi sunt.

117 - circa 192

recensere

Sentus proconsules provinciam habuerunt.

Circa annum 192 - circa 305

recensere

Iterum procuratores imperatoris insulas regebant[3].

Incolae et urbes

recensere

Fuerunt in Sardinia varii populi et XVIII oppida atque colonia Turris Libisonis; in Corsica Mariana et Aleria coloniae atque XXXII civitates erant.

In Sardinia plumbum et argentum inventa sunt; in lautumniis granitum atque basaltes.

  1. Titus Livius XXIII 24,4
  2. Pausanias VII.17.4. Cf. Suetonius, Nero 24.
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 68-69

Plura legere si cupis

recensere
  • Tenney Frank, Roman Imperialism. Novi Eboraci: Macmillan, 1914 Textus apud archive.org
  • Tenney Frank, ed., An Economic Survey of Ancient Rome. 6 voll. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1933-1940
  • A. H. M. Jones, The Later Roman Empire 284-602; a social, economic and administrative survey. 3 voll. Oxoniae: Blackwell, 1964
  • Piero Meloni, La Sardegna romana, Chiarella, 1990. (Storia della Sardegna antica e moderna ; 3)
    • L'Amministrazione della Sardegna da Augusto all'invasione vandalica, Università di Cagliari, 1957.
    • "La provincia romana di Sardegna, I. I secoli I-III" in ANRW II.11.1 (1988) 451-490 [1]
    • "La Sardegna romana. I centri abitati e l'organizzazione municipale" in ANRW II.11.1 (1988) 491-551 [2]
Provinciae Imperii Romani (ante Diocletianum)