Sapia Salvani
Sapia[1] Salvani (nata Senae Iuliae anno 1210 circa; mortua Collis anno 1278 circa) fuit nobilis mulier Senensis, quae apparet in Purgatorio, secundo Divinae Comoediae libro, a Dante Alagherio scripto.
Biographia
recensereSapia Salviani erat uxor Guinibaldi Saracini, domini castelli Castiglionalto iuxta Montem Regionis, atque matertera Provenzani Silvani.[2] Nepos suus dux factionis Ghibellinorum Senae Iuliae erat, atque illa alios cives invidiabat. Pugnato proelio apud Collem inter Guelphos Florentinos atque copias Senenses, Sapia cladem urbis suae gavisa est. Tamen, Sapia quoque mulier benefica erat, quia anno 1274, quinque annos post mortem mariti, illa xenodochium peregrinorum iuxta Viam Francigenam instituit et Sanctae Mariae dicavit. Probabiliter, secundum memorias, illa Colle necata est a sicario Senense.[3]
In Divina Comoedia
recensereSapia in canto XIII secundi Divinae Comoediae libri Danti Vergilioque occurrit; igitur mulier suam vitam poëtae Florentino narrat. In cornicem invidiorum (quae secunda Purgatorii est), sic animae eorum poenas luunt: in vita intuiti cum invidia fuissent, eorum palpebrae nunc filo metallico consuuntur. Beatus Petrus Pectignanus pro anima sua in Purgatorio orat.[4]
Notae
recensereBibliographia
recensere- Carroll, John, Prisoners of Hope: An Exposition of Dante's Purgatorio, Hodder and Stoughton, 1906, p. 196.
- Santagata, Marco, Le donne di Dante, Il Mulino, 2021.
- Singleton, Charles, Purgatorio: Italian Text, Translation, and Commentary, Princeton University Press, 1991.