Stephanus (natus circiter annum 1; mortuus circiter annum 38) in Novo Testamento est diaconus primae communitatis Christianae Hierosolymitanae. Protomartyr (primus martyr Christianus) habetur.

Wikidata Stephanus (primus martyr)
Res apud Vicidata repertae:
Stephanus (primus martyr): imago
Stephanus (primus martyr): imago
Nativitas: 1 CE; Graecia
Obitus: 36 CE; Hierosolyma
Patria: Iudaea

Memoria

Sepultura: Basilica Sancti Laurentii extra muros
thaumaturgus, Sanctus, Sanctus (feriae die 26 Decembris, 27 Decembris, 3 Augusti)
Sanctus Stephanus. Opus Ioannis Memling, circa annum 1480 factum.

Stephanus (Graece 'corona'), vir plenus fide et Spiritu Sancto, ne viduae in ministerio quotidiano neglegerentur, una cum aliis viris sex, ab Apostolis electus est, qui diaconi loco ecclesiae bona administraret. Scripturas interpretatus, evangelium tam viriliter et diligentissime docebat ut a Iudaeis ingenti odio haberetur; propter quod blasphemiae et legis violationis reus factus est. Antequam interficeretur, gloriam Dei et Iesum a dextris Patris conspicere meruit. Capitis Iudaeorum invidia damnatus, cum extra Hierosolymam lapidibus caederetur,[1] non tantum carnificibus, quibus consentiebat Saulus,[2] ignovit, sed etiam pro ipsis deprecatorem se praebuit ad Deum. Demum ne semetipsum nominis vi abdicaret, martyrii coronam primus arripiens, extremum spiritum sancte Deo reddidit.

Eius dies festus 26 Decembris agitur. Stephanus inter septem diaconos Hierosolymitanos fuit. Protomartyr appellatur quippe qui primus Christo confitendo mortem suscipere non horruerit. In principio eius festum die 2 Augusti postea autem die 6 Ianuarii, quo die reliquiae inventae sunt, celebratum est. Denique autem die 26 Decembris electus est ut dies natalis Christi gloria commemoratione socii porro ornaretur. Namque Christo incarnato Stephano insequenter portae paradisi apertae sunt. [3]

Reliquiarum et miraculorum historia

recensere

Iam Iraeneus (episcopus Lugdunensis) et Tertullianus martyrium efferebant et Augustinus Hipponensis homicidii amnestiam laudavit. Reliquiae ex ecclesia Hagia Sion a Iuvenali episcopo in ipsum martyrii locum translatae sunt.[4] Anno 438, cum Aelia Eudocia imperatrix Ierusalem peregrinationem fecisset, res plures Constantinopolim venerunt. Sancti manui, quae anno 428 Constantinopolim venerat, oratorium in palatio imperiali aedificatum est. Licinia Eudoxia, filia Theodosii II imperatoris, daemonibus stimulata atque excruciata sanari potuit eo momento quo reliquiae Romam venerunt. Lapis lapidationis mortifer Uzala (El Alia in Tunesia hodierna) secundum Augustinum miracula efficit; Anconae lapis in fundamentis Ecclesiae Sanctae Mariae in Platea iacet. Galla Placidia cultum in Ravennam et Ariminium portavit, episcopus Martinianus autem anno 431 Mediolanum antequam Bononiae et Veronae floreret. Romae autem primum fanum Stephano dedicatum a papa Simplicio consecratum est.

Patronatus

recensere

Anno 2003 episcopi Germanici a catholicis rogaverunt ut die Sancti Stephani pro christianis persecutionem patientibus orationes facerent. Protestantes in Virtembergia isto die pro martyribus hodiernis orant et preces fundunt.

Stephanus, cui in effigiebus lapides attribuuntur, patronus habetur urbium Romae, Bataviae, Beckum; equorum, stabulariorum, arigarum, sculptorum, murariorum, lignarum, sutorum, textorum; variis in morbis medendis intercedat et pro bona morte invocatur. Insuper Archiepicopatus Vindobonensis, ubi cathedralis Sancti Petri notissima invenitur, eum deprecatorem colit.

  1. Actus Apostolorum 7:59.
  2. Actus Apostolorum 8:1.
  3. Brockhaus Bilder-Conversations-Lexikon, tomus 4. Leipzig 1841, p. 288 (hic in interreti
  4. Nova ecclesia in loco martyrii anno 484 ibidem consecrata a Persis anno 614 demolita est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Stephanum protomarytrem spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •