Ricinus communis L. est planta ex euphorbiacearum familia.

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Secundum regionem, ubi invenitur, ricinus diversis nominibus appellatur. Lusitane dicitur, exempli gratia, mamona, carrapato, rícino. Anglice appellatur castor bean. Hispanice, ricino, higuerilla, tártago. In quibudam autem Africae regionibus, abelmeluco nominatur.

Oleum ricineum

recensere

Oleum ricineum est praecipuum ricini merx. Quod oleum, licet usui populari pro medicamento laxante adhibeatur, in industria tamen chemica, propter hydroxylum (OH) carboneae catenae copulatum, largam habet utilitatem. Aliud non invenitur oleum iisdem cum proprietatibus. Plantae quaedam, generis Lesquerellarum, afferunt oleum hydroxylatum, sed nondum coluntur ad commercium.

Praeter hydroxylum, oleum ricineum (inter 80 et 90 centesimas partes) acido ricinoleico componitur. Quam ob rem oleum ricineum lentum est, sed cum alcoholi frigido potest liquefieri. Est materia ad fabricandum biogasoleum, sed industria chemica mavult res maioris pretii producere.

Proteinum quoddam, dictum ricinum, quod adest ricineis sementibus, mortiferum est, etiam in minimis potionibus. Hoc proteinum venenum est. Tria ricini semina, puerum; plus autem quam octo virum adultum possunt occidere. Non ergo sine causa, oleum ricineum non modo digeritur cum difficultate, sed etiam alvum mollit.

Semina et pollen continent alterum potens proteinum, dictum CB-1A vel albuminum 2S, quod infert allergiam.

Tertium ricini elementum, ricininum dictum, quod est alcaloides, invenitur omnibus in partibus plantae. Qui alcaloides attingit systema nervosum centrale, et diversos effectus habet, ut convulsionem, auctam memoriam, deminutum aequilibrium et cetera. Maxima tamen ricinini quantitas cogitur apud flores et nova plantae folia.

Mercatus ricini

recensere

Placet ricini plantae temperatura inter 20 et 35 gradus Celsianos. Plantae, quae sub 28 gradibus coluntur, possunt attingere optimum pretium mercatorium.

Plerique ricini cultores radices figunt in India (74%), Sinis (13%), Brasilia (6,1%) et Mozambico (2,5%). Praecipui vero emptores sunt: Sinae, Civitates Foederatae, Francogallia, Germania et Iaponia.