Receptaculum aquae
(Redirectum de Receptaculum)
Receptaculum aquae[1] est constructio hydrotechnica vel lacus structilis artificialis vel piscina maxima, quae flumine mole praecluso vel lacu naturali eodem modo aucto creatur. Duae sunt causae receptaculorum construendorum, electricitas acquirenda (nam hydroelectrificina in molem saepe instruitur) et aquae ad res oeconomicas usus.
Moles et receptaculum aquae Jung Hua Formosae
Cum aqua per molem emitti vel in receptaculo includi possit, aequor receptaculi mutatur. Area ergo receptaculorum multorum, praecipue in planitiebus sitorum, minime constans est. Magnitudo receptaculi non solum secundum aream, sed saepius secundum volumen aestimatur.
Index receptaculorum maximorum secundum areamRecensere
Nomen | Natio | Flumen | Area (chm2) |
---|---|---|---|
Lacus Volta | Ghana | Volta | 8500 |
Smallwood | Canada | Churchill | 6527 |
Kuibyshevskoë[3] | Russia | Volga | 6450 |
Kariba | Zambia, Zimbabwe | Zambezi | 5580 |
Buchtarmense | Kazakhstania | Irtis | 5490 |
Bratticum | Russia | Angara | 5470 |
Nasser | Aegyptus, Sudania | Nilus | 5200 |
Piscarianum | Russia | Volga | 4550 |
Index receptaculorum maximorum secundum volumenRecensere
Nomen | Natio | Flumen | Area (chm3) |
---|---|---|---|
Kariba | Zambia, Zimbabwe | Zambezi | 180 |
Bratticum | Russia | Angara | 169,3 |
Nasser | Aegyptus, Sudania | Nilus | 157 |
Lacus Volta | Ghana | Volta | 148 |
Manicouagan | Canada | Manicouagan | 141,6 |
Guri | Venetiola | Caroni | 138 |
Tharthar | Iraca | Tigris | 85 |
Crasnoiarense | Russia | Ienisea | 73,3 |
Zeiense | Russia | Zeia | 68,4 |
NotaeRecensere
- ↑ Vel aquarum. «Embalse» in Iosephi Ioannis del Col Diccionario Auxiliar Español-Latino, pg. 362. Sinu Albo, apud Institutum Superius cui nomen «Ioannes XXIII», 2007 (Hispanice) Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. водохранилище.
- ↑ Anglice Canyon Ferry.
- ↑ Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Куйбышевское вдхр.
BibliographiaRecensere
- Index lacuum et receptaculorum orbis terrarum (Anglice)
- Авакян А. Б. и др. Водохранилища. Moscuae 1987. (Russice)