Quintus Minucius Q.f. Thermus
Quintus Minucius Q.f. Thermus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 188 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Cursus honorum
recensereThermus anno 202 tribunus militum in Africa fuit, anno 201 tribunus plebis electus est. Anno 197 IIIvir ad colonias Puteolos, Vulturnum, Liternum decucendas ad triennium creatus est. Primo tamen anno 196 praetor in Hispania fuit atque postquam anno 195 in patriam rediit, triumphavit atque simul munere triumviratus fungebatur. Anno 193 una cum Lucio Cornelio L.f. Merula consulatum adeptus est et in Gallia Cisalpina imperio prorogato ad usque annum 191 contra Ligures certavit. Anno 189 una cum Quinto Minucio C.f. Rufo decemvir in orientem missus est, ut res Antiocho III victo ordinaret[1]. Anno 188, cum in exercitu Gnaei Manlii Vulsonis in patriam iter faceret, in Thracia necatus est.
Bibliographia
recensere- Fridericus Münzer: Minucius 65). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band XV,2, Stuttgart 1932, Sp. 1967–1971.
- Carolus-Ludovicus Elvers, "M. Thermus, Q. [I 17]" in Der Neue Pauly vol. 8 (Stutgardiae: Metzler, 2000. ISBN 3-476-01478-9) col. 240.
Notae
recensere- ↑ Polybius, Historiae XXI 43,1; Titus Livius, Ab urbe condita XXXVIII 39,1
Antecessores: P. Cornelius P.f. Scipio Africanus Maior II et Tiberius Sempronius Ti.f. Longus |
Consul 193 a.C.n. cum Lucio Cornelio L.f. Merula |
Successores: Lucius Quinctius T.f. Flaminius et Gnaeus Domitius L.f. Ahenobarbus |