Tiberius Sempronius Ti.f. Longus
Tiberius Sempronius Ti.f. Longus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 174 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
GensRecensere
Pater eius Tiberius Sempronius Longus consul anni 218 a.C.n. fuit.
Cursus honorumRecensere
Anno 210 Decemvir Sacris Faciundis atque augur nominatus est[1]. Anno 200 tribunus plebis erat et aedilis curulis anno 198. Annis 197 ad usque 194 IIIvir ad colonias decudendas in Campania et Lucania fuit[2]. Anno 196/195 praetor et deinde propraetor provinciae Sardiniae et Corsicae erat. Anno 194 una cum Publio Cornelio Scipione Africano consulatum gessit. Hoc anno senatoribus sedes proprias apud ludos tribuit. Contra Boios certavit in Gallia Cisalpina et legatus vel imperio sequente anno perrexit[3]. Anno 191 legatus pugnis contra Antiochum III regem Syriae interfuit. Anno 184 frustra candidatus censurae fuit, quam Marcus Porcius Cato maior abstulit. Anno 174 a.C.n. peste mortuus est[4].
BibliographiaRecensere
- Fridericus Münzer: Sempronius 67). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band II A,2, Stuttgart 1923, Sp. 1433–1435.
- Tassilo Schmitt, "Sempronius [I 18]" in Der Neue Pauly vol. 11 (Stutgardiae: Metzler, 2001. ISBN 3-476-01481-9) col. .
NotaeRecensere
- ↑ Titus Livius, Ab urbe condita, XXVII 6,15–16
- ↑ Titus Livius, op.cit., XXXII 29, 3–4
- ↑ Titus Livius, op.cit., XXXV 5,1; 8,6
- ↑ Titus Livius, op.cit., XLI 21,8
Antecessores: M. Porcius M.f. Cato et Lucius Valerius P.f. Flaccus |
Consul 194 a.C.n. cum Publio Cornelio Scipione Africano |
Successores: Lucius Cornelius L.f. Merula et Quintus Minucius Q.f. Thermus |