Gnaeus Manlius Cn.f.L.n. Vulso (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 184 a.C.n. vir publicus Romanus fuit.

Frater eius minor Aulus Manlius Cn.f. Vulso consul anni 178 a.C.n. erat.

Cursus honorum

recensere

Vulso anno 197 aedilis curulis Ludos Romanos opulentissimos habuit. Anno 195 praetor Siciliam administravit et, postquam saepe frustra candidatus fuit, erat consul Romanus anno 189 a.C.n. una cum M. Fulvio Nobiliori; bellum Galato-Romanum gessit;[1] Romam reditus anno 187 a.C.n. exeunte triumphavit.[2] Victoriam et triumphum scriptores posteriores inculpant ob petitionem luxuriae eo tempore apud Romanos inceptam.[3]

Anno 184 officium censoris frustra petivit.[4]

  1. Titus Livius, Ab Urbe condita XXXVIII 12-27; Polybius, Historiae 22.24-27; Appianus, Historia Romaica "Syriaca" 42-43
  2. Livius, Ab Urbe condita XXXVIII 50, 39.6-7; Plinius, Naturalis historia 34.14. Florus (Epitome rerum Romanarum I 27) triumphum a Senatu negatum adseverat.
  3. Livius, Ab Urbe condita XXXIX 6,6-9; Plinius, Naturalis historia 34.14, historiam L. Calpurnium Pisonem Frugi citans.
  4. Livius, Ab Urbe condita 39.40

Bibliographia

recensere


Antecessores:
Lucius Cornelius P.f. Scipio Asiaticus et Gaius Laelius C.f.
Consul
189 a.C.n.
cum
Marco Fulvio M.f. Nobiliore
Successores:
Gaius Livius M.f. Salinator et Marcus Valerius M.f. Messalla