Prosper Alpinus
medicus, botanicus
(Redirectum de Prospero Alpini)
Prosper Alpinus[1][2] (Italiane: Prosper Alpini natus in Marostica reipublicae Venetae die 23 Novembris 1553 - mortuus Patavii die 16 Februarii 1617), medici et botanistae Francisci Alpini filius, vestigiis huius ingressus fuit medicus et botanista Italicus. Alpinus apud universitatem Patavensem docuit.
Res apud Vicidata repertae:
Abelmoschus esculentus, Corchorus olitorius, Sesamum indicum, plantae ad cibum et medicinam perutiles, a Prospero Alpino in Aegypto observatae in libro De plantis Aegypti descriptae sunt. Breviter in eodem libro, plenius in dialogo De balsamo, aroma balsamum antiquorum ex arbore quae nunc Commiphora gileadensis appellatur derivatum esse monstravit.
Opera
recensere- 1591 : De medicina Aegyptiorum libri quatuor. Venetiis: apud Franciscum de Franciscis Senensem Textus apud Internet Archive
- 1591 : De balsamo dialogus. Venetiis: sub signum Leonis Textus
- 1592 : De plantis Aegypti. Venetiis: apud Franciscum de Franciscis Senensem Textus apud Internet Archive
- 1611 : De medicina methodica libri tredecim. Patavii: apud Franciscum Bolzettam Textus apud Internet Archive
- 1612 : De rhapontico disputatio in gymnasio Patavino habita. Patavii: apud Petrum Bertellium Textus apud Hathi Trust
- 1629 (Alpinus Alpino, ed.) : De plantis exoticis libri duo. Venetiis: apud Io. Guerilium Textus apud Internet Archive
- 1710 (Hermannus Boerhaave, ed.): De praesagienda vita & morte aegrotantium libri septem. Lugduni Batavorum: ex officina Isaaci Severini
- 1735 : Historiae Aegypti naturalis pars prima, qua continentur rerum Aegyptiarum libri quatuor. [Pars secunda, sive, de plantis Aegypti, cum observationibus.] Lugduni Batavorum: apud Gerardum Potvliet pars 1 pars 2
Notae
recensere- ↑ "Ioanni Mauroceno ... Prosper Alpinus s. d.": epistula dedicatoria libri De plantis Aegypti
- ↑ "PROSPERVS ALPINVS": sic ad caput imaginis videtur
Bibliographia
recensere- Giuseppe Lusina, "Alpino, Prospero" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 1960)