Abelmoschus esculentus

Okra(Abelmoschus esculentus).JPG
Folia, flores, fructus

Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Malvales 
Familia : Malvaceae 
Genus : Abelmoschus 
Abelmoschus esculentus 
(L.) Moench  

Abelmoschus esculentus (binomen a Conrado Moench post Linnaeum anno 1794 statutum), Latinitate communi bamia,[1] est holus pro siliquis esculentis cultum. Hae siliquae virides, mucosae, seminibus plenae sunt. Plantae in Americam australem a saeculo XVI exeunte cultae sunt. Ad testimonium originis Africanae huius speciei citatur nomen Anglicum gumbo, cum ngombo vocabulo Bantu congruens.[2] Praeclarum quidem ius Acadianum ex siliquis factum gumbo appellatur.

NotaeRecensere

  1. Verbum e nomine Arabico demptum. "Bammia": Prosper Alpinus, De plantis Aegypti (1592) f. 38; "bamia": Honorius Bellus, "Ad Carolum Clusium aliquot epistolae" in Clusius, Rariorum plantarum historia (1601) appendix p. cccxiii; "bammia" ibidem in citatione Prosperi Alpini appendix p. xxvii
  2. Etymologia verbi gumbo.

BibliographiaRecensere

Fontes antiquiores
Eruditio recentior

Nexus externiRecensere

 
Situla crudarum Abelmoschi esculenti siliquarum.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Abelmoschus esculentus spectant.
  Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • "Abelmoschus esculentus" apud Plants for a Future • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database