Proelium Almae
Pugna ad Almam flumen | |
---|---|
Pars Belli Crimaeani | |
Milites Anglici ad flumen Almam | |
Annus: | 20 Septembris 1854 |
Locus: | Ad flumen Almam apud Sebastopolin |
Fortuna: | Victoria Foederis de Imperio Russico |
Casus belli: | Alligati Britanni et Franci Sebastopolin Castellum expugnare voluerunt. |
Exercitus | |
Regnum Unitum |
Imperium Russicum |
Duces | |
Iacobus Regius de Saint Arnaud (Francia) et Filioregius Iacobus Henricus Somerset (Regnum Unitum) | Alexander Menšikov |
Copiae | |
|
33 000 pedites, 3 000 equites, 120 canoni |
Mortui sauciique | |
|
5 709 |
Proelium Almae fuit pugna Belli Crimaeani, qua copiae Russicorum a Francis, Britannis, atque Turcis ad flumen Almam apud Sebastopolin urbem Crimaeae paeninsula sitam die 20 Septembris 1854 victi sunt.
Ante pugnam
recensereDie 13 Septembris 1854, foederati apud oppidum Eupatoriam appulsi sunt et urbem Sebaszopolin iter fecerunt. In montibus super Almam flumen copiae Alexandro Menšikov duce eos exspectavit munitionibus bene firmatis. Eas capi non posse plurimi censuerunt, cum foederati numero militum superiores fuerunt. Praeterea Arnaud, dux Francorum, et Bao Ragolaniae, generalis Britannicus, de consilio victoriae inter se differebant.
Proelium
recensereFrancorum ala in cornu dextro, Petro Bosquet duce, montem ascenserunt; Britanni autem in sinistra pugnantes paene victi sunt. Tandem Franci sucundam alam in montem duxerunt atque victoriam peperunt. Fere 5700 militum Russicorum necati sunt, sed et 3300 foederatus militum vitam amiserunt.
Eventus
recensereFoederati milites vel Crimaeam nunc expugnare vel in Sebastopolin procedere potuerunt. Quod secundum consilium suum fecerunt.
Bibliographia
recensere- Figes, Orlandus. 2010. Crimea: The Last Crusade. Allen Lane. ISBN 978-0-713-99704-0.
- Werth, German. 1992. Der Krimkrieg: Geburtsstunde der Weltmacht Russland. Berolini. ISBN 3-548-34949-8.
Pugna apud Baschkadyklar • Proelium Constantiolae • Proelium Bomarsund • Proelium Navale Sinopae • Obsidio Durostori • Obsidio Portus Petri et Pauli • Proelium Almae • Obsidio Sebastopolis • Proelium Balaclavae • Proelium Inceromaniae • Proelium Eupatoriae • Proelium apud flumen Čërnajam • Expeditio Nautica Paludis Maeotis • Obsidio Carsiae