Filioregius Iacobus Henricus Somerset
Filioregius Iacobus Henricus (Anglice Fitzroy James Henry) Somerset primus Baro Ragolaniae (Anglice Raglan) (natus die 30 Septembris 1788 in oppido Badminton/Glocestria, mortuus 28 Iunii 1855 apud Sebastopolis/Crimaea) dux militum et vir publicus Britannicus fuit.
Cursus honorum
recensereSomerset ab anno 1803 in exercitu Britannico militavit. In Lusitania Bellis Coalitionum interfuit et secretarius Arthuri Wellesley Ducis Wellingtoniae erat. Et in Proelio Waterlooensi certavit et bracchium dextrum amisit. Annis 1818 - 1820 atque 1826 - 1829 legatus ad Parlamentum Britannicum fuit. Anno 1835 generalis atque anno 1835 baro nobilitatus est. Anno 1854 dux expeditionis Britannicae contra Imperium Russicum factus est et militibus Britannicis in Bello Crimaeano imperavit. Mense Iunio 1854 copiae eius et Francorum apud Odessum (Bulgaria) appulsi sunt. Cum autem Russici iam e Balcania se recesserunt, die 8 Septembris eius anni iterum naves conscenderunt et in Crimaeam peninsulam navigaverunt. Ibi proeliis Balaclavae 25 Octobris et Inceromaniae die 5 Novembris 1854 interfuit. Anno 1855 in Obsidione Sebastopolis morbo afflictus et mortuus est.
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Filioregium Somerset spectant. |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |