Proelium apud flumen Čërnajam
Proeliumapud flumen Čërnajam | |
---|---|
Pars Belli Crimaeani | |
Proelium apud flumen Čërnajam | |
Annus: | 16 Augusti 1855 |
Locus: | Čërnaja flumen, peninsula Crimaea |
Fortuna: | Victoria Foederatarum |
Casus belli: | Russici Sebastopolin obsidione alligatorum liberare voluerunt. |
Territoriae mutatae: | Alandia |
Exercitus | |
Regnum Sardiniae |
Imperium Russicum |
Duces | |
Copiae | |
Franci 18 000 Sardinici 9 000 Turci 10 000 |
58 000 |
Mortui sauciique | |
1 700 | 8 000 |
Proelium apud flumen Čërnajam inter Bellum Crimaeanum die 16 Augusti 1855 factum est. Foederati Francici, Turci atque Sardinici Russicos vicerunt, qui impetu obsidionem Sebastopolis tollere conati erant.
Consilia Russicorum
recensereAlexander II imperator impetum contra voluntatem Gorčakov imperaverat, ut, si feliciter evenisset, pacem secundam se adepturum esset. Dies propositus erat post diem Assumptionis Beatae Mariae Virginis atque diei natalis Napoleonis I. Sperabant Russici idcirco foederati fatigati futuros esse.
Impetus Russicorum
recenserePrima luce 58000 milites Russici impetum in munitiones atque milites 37000 alligatorum coeperunt, quos Alphonsus La Marmora et Amabilius Pélissier generales rexerunt. Plurimi milites Russici tirones male armati erant. Quod signum impetus praemature datum est, Russici munitiones Francorum expugnare non potuerunt et se ante meridiem receperunt.
Pugna apud Baschkadyklar • Proelium Constantiolae • Proelium Bomarsund • Proelium Navale Sinopae • Obsidio Durostori • Obsidio Portus Petri et Pauli • Proelium Almae • Obsidio Sebastopolis • Proelium Balaclavae • Proelium Inceromaniae • Proelium Eupatoriae • Proelium apud flumen Čërnajam • Expeditio Nautica Paludis Maeotis • Obsidio Carsiae