Pons Sancti Angeli
Pons Sancti Angeli[1] sive Pons Aelius, per Medium Aevum etiam Pons Sancti Petri[2] appellatus, quod peregrini hoc ponte ad Basilicam Sancti Petri ire solebant (nomen publicum Italicum: Ponte Sant'Angelo), coniungit plateam ante Castellum Sancti Angeli (Italice: Piazza di Ponte S. Angelo) cum Lungotevere Vaticano Romae. Aedificatus est anno 134 Hadriano imperatore, ut sinistram Tiberis ripam sive Campum Martium cum mausoleo eius coniungeret.
Nomen recens a Castello Sancti Angeli repetit, quo ducit. Tempore Baroci in ponte statuae angelorum a Ioanne Laurentio Bernini et officina eius confectae collocatae sunt, qui instrumenta passionis Christi ferunt.
Statuae in ponte collocatae cum inscriptionibus
recensereDuo angeli ab ipso Bernini sculpti (Angelus coronam spineam ferens, angelus cum inscriptione crucis INRI) imitationibus repleti in basilicam Sancti Andreae Apostoli de Hortis (Italice: Basilica di Sant'Andrea delle Fratte) translati sunt, ubi hodie visuntur.
-
Thronus meus in columna
-
In flagella paratus sum -
In aerumna mea dum configitur spina
-
Respice faciem Christi tui
-
Super vestem meam miserunt sortem
-
Aspiciant ad me quem confixerunt
-
Cuius principatus super humerum eius
-
Regnavit a ligno deus
-
Potaverunt me aceto
-
Vulnerasti cor meum
-
San Paolo, in primo ponte
-
San Pietro, in primo ponte
Notae
recensere- ↑ Ad nomen vide Regesta ... Friderici IV, fons anni 1452. - Muratori: Rerum Italicarum Scriptores (1734) - Storia de' solenni possessi de' Sommi Pontefici ... (1572): "Via fuit per pontem Aelium, seu, ut hodie vocant, S. Angeli."
- ↑ Fons anni 1411 apud Ludovicum Antonium Muratorium in: Rerum Italicarum Scriptores (1723-1738).
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Pontem Sancti Angeli spectant. |