Castellum Sancti Angeli[1] (Italice Castel Sant’Angelo) sive Mausoleum Hadriani Romae tamquam mausoleum Hadriani imperatoris (76–138) eorumque, qui ei successerunt, aedificatum, postea a variis papis in arcem ("castellum") mutatum est. A die 13 Februarii 1906 aedificium museum est.

Castellum Sancti Angeli noctu a Ponte Sancti Angeli visum
Castellum Sancti Angeli et Pons Sancti Angeli noctu.

Historia

recensere

Opus Hadriano vivo ab architecto Demetriano coeptum et anno 139 Antonino Pio imperatore finitum est. Iam antea anno 133 Pons Aelius (hodiernus Pons Sancti Angeli) factus erat. Hoc imperatoris mausoleum antiquitate posteriore nomine "Hadrianeo" notum erat, quod nomen hodie ad templum Hadriani in Piazza di Pietra situm denotandum adhibetur.

In mausoleo hi homines sepulti sunt:

Medio in mausoleo erat cella sepulcralis, ubi Hadrianus hos versus ab idipso conscriptos apponi iussit:

ANIMULA VAGULA BLANDULA
HOSPES COMESQUE CORPORIS
QUAE NUNC ABIBIS IN LOCA
PALLIDULA RIGIDA NUDULA
NEC UT SOLES DABIS IOCOS.

Cum muri Aureliani Honorio (395–423) Arcadio (395–408) imperatoribus a magistro militum Stilichone muniti sunt, mausoleum firmissime aedificatum tamquam castrum in munitiones insertum est.

Saeculo sexto Totila rex Ostrogothorum arcem munire perrexit.

Saeculo decimo quinto Castellum Sancti Angeli castrum paparum Alexandri VI et Nicolai V factum est. Simul papae sibi domicilium sumptuosum exornare iusserunt.

Postea etiam carcer Inquisitionis fuit. Inter captivos notissimos sunt Iordanus Brunus, Galilaeus Galilaei et Alexander Cagliostro.

Origo nominis

recensere
 
Archangelus Michael summo in Castello Sancti Angeli positus.

Nomen "Sancti Angeli" mausoleo sive arci anno 590 datum est, cum Romae pestilentia saevivit. Papa Gregorius Magnus in processione, qua pestilentiae finis a Deo petitum est, supra monumentum Hadrianum archangelum Michaelem vidisse traditur, qui irae Dei gladium in vaginam reposuit. Quod pestis vere cessavit, adhuc his diebus angelus summo in aedificio rem miram admonet.

Bibliographia

recensere
  • Tina Squadrilli: „Castel Sant’Angelo – una storia lunga diciannove secoli“, Newton & Compton, Romae 2000. ISBN 88-8289-462-2

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Castellum Sancti Angeli spectant.