Castellum Sancti Angeli (Roma)
Castellum Sancti Angeli[1] (Italice Castel Sant’Angelo) sive Mausoleum Hadriani Romae tamquam mausoleum Hadriani imperatoris (76–138) eorumque, qui ei successerunt, aedificatum, postea a variis papis in arcem ("castellum") mutatum est. A die 13 Februarii 1906 aedificium museum est.
Historia
recensereOpus Hadriano vivo ab architecto Demetriano coeptum et anno 139 Antonino Pio imperatore finitum est. Iam antea anno 133 Pons Aelius (hodiernus Pons Sancti Angeli) factus erat. Hoc imperatoris mausoleum antiquitate posteriore nomine "Hadrianeo" notum erat, quod nomen hodie ad templum Hadriani in Piazza di Pietra situm denotandum adhibetur.
In mausoleo hi homines sepulti sunt:
- Imperator Hadrianus cum uxore Sabina
- Imperator Antoninus Pius cum uxore Faustina
- Imperator Lucius Verus
- Imperator Marcus Aurelius
- Imperator Commodus
- Imperator Septimius Severus et
- Imperator Marcus Aurelius Antoninus Bassianus, melius notus nomine Caracalla.
Medio in mausoleo erat cella sepulcralis, ubi Hadrianus hos versus ab idipso conscriptos apponi iussit:
- ANIMULA VAGULA BLANDULA
- HOSPES COMESQUE CORPORIS
- QUAE NUNC ABIBIS IN LOCA
- PALLIDULA RIGIDA NUDULA
- NEC UT SOLES DABIS IOCOS.
-
Cella sepulcralis
-
Cella sepulcralis
-
Aspectus in cellam sepulcralem ab alto
Cum muri Aureliani Honorio (395–423) Arcadio (395–408) imperatoribus a magistro militum Stilichone muniti sunt, mausoleum firmissime aedificatum tamquam castrum in munitiones insertum est.
Saeculo sexto Totila rex Ostrogothorum arcem munire perrexit.
Saeculo decimo quinto Castellum Sancti Angeli castrum paparum Alexandri VI et Nicolai V factum est. Simul papae sibi domicilium sumptuosum exornare iusserunt.
Postea etiam carcer Inquisitionis fuit. Inter captivos notissimos sunt Iordanus Brunus, Galilaeus Galilaei et Alexander Cagliostro.
Origo nominis
recensereNomen "Sancti Angeli" mausoleo sive arci anno 590 datum est, cum Romae pestilentia saevivit. Papa Gregorius Magnus in processione, qua pestilentiae finis a Deo petitum est, supra monumentum Hadrianum archangelum Michaelem vidisse traditur, qui irae Dei gladium in vaginam reposuit. Quod pestis vere cessavit, adhuc his diebus angelus summo in aedificio rem miram admonet.
Bibliographia
recensere- Tina Squadrilli: „Castel Sant’Angelo – una storia lunga diciannove secoli“, Newton & Compton, Romae 2000. ISBN 88-8289-462-2
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Ad nomen vide inter alia Beschreibung Einer Raiß (1603) et Regesta Imperii (984)[nexus deficit]
Nexus externi
recensere- Situs publicus
- Castel S’Angelo, Rome: panorama virtualis et pinacotheca (Italice / Anglice)
Vicimedia Communia plura habent quae ad Castellum Sancti Angeli spectant. |