Piranha
Piranha (Portugallice[1]) est piscis aquae dulcis familiae Serrasalmidarum ordinis Characiformium,[2] sive in classificationibus alternis subfamiliae Serrasalminarum familiae Characidarum eiusdem ordinis.[3] Species in fluminibus, planitiebus inundationum, lacubusque tropicis habitant. Quamquam summe praedatoriae appellatae (plerumque piscibus vescentes), eorum diaetae multo variant, ac plantas etiam consumunt,[4] unde omnivora recte describuntur.[5]
Piranhae ad subfamiliam Serrasalminarum pertinent, quae pisces omnivoros[6] arte cognatos, sicut pacu,[7] comprehendit. Solum quattuor genera—Pristobrycon, Pygocentrus, Pygopristis, Serrasalmus—secundum traditionem piranhae verae habentur, propter eorum dentes praecipuos; recens autem investigatio monstravit gregem piranharum, si monophyleticus fore est, solum Serrasalmum, Pygocentrum, et partem Pristobryconis continere debere, vel amplificari ad haec taxa et Pygopristim, Catoprionem, et Pristobryconem striolatum comprehendos debere. Pygopristis monstrata est Catoprioni artius cognata esse quam aliis tribus generibus piranharum.[7]
Novis speciebus piranharum aliquando descriptis, verus specierum numerus incertus est. Aestimationes a minus quam triginta ad plus quam sexaginta variant.[7]
Distributio
recenserePiranhae in pelvi Amazonica, Orinoco, fluminibus Guianarum, flumine Paraguaio–Parana, systematibusque fluminis Sancti Francisci endemicae sunt, sed species magnopere inter sese variant: investigatio anno 2007 facta, quae triginta octo vel triginta novem species agnoscit, viginti quinque in Amazonia, sedecim in Orinoco, et solum tris in Paraguaio–Parana duasque in Sancto Francisco invenit.[7] Plurimae species in solum uno systemate fluviali habitant, sed nonnullae (sicut Pygocentrus nattereri) in nonnullis fiunt. Multae species una fiunt; exempli gratia, septem in Caño Maporal, in flumine Venetiolano, inveniuntur.[7]
Notae
recensere- ↑ Vocabulum etiam Anglicum, et in multis linguis aliis sic scriptum; similiter Hispanice piraña.
- ↑ Freeman et al. 2007.
- ↑ "Characidae" apud FishBase
- ↑ Goulding 1980: 153–70.
- ↑ BBC News Online (2 Iulii 2007). "Piranha 'less deadly than feared'".
- ↑ "Black-finned Pacu Fish, Colossoma macropomum: Profile with care, maintenance requirements and breeding information for your tropical fish," Badmanstropicalfish.com, accessus 13 Mai 2012.
- ↑ 7.0 7.1 7.2 7.3 7.4 Freeman, Barbie; Nico, Leo G.; Osentoski, Matthew; Jelks, Howard L.; Collins, Timothy M. (2007). "Molecular systematics of Serrasalmidae: Deciphering the identities of piranha species and unraveling their evolutionary histories". Zootaxa 1484 (4): 1–38.
Bibliographia
recensere- Fahrenthold, David A. 2005. "In River of Many Aliens, Snakehead Looms as Threat." The Washington Post, 29 Maii 2005. Editio interretialis.
- Freeman, Barbie, Leo G. Nico, Matthew Osentoski, Howard L. Jelks, et Timothy M. Collins. 2007. "Molecular systematics of Serrasalmidae: Deciphering the identities of piranha species and unraveling their evolutionary histories." Zootaxa 1484: 2. doi:10.11646/zootaxa.1484.1.1. PDF.
- Géry, Jacques. 1972. Poissons characoïdes des Guyanes. I. Généralités. II. Famille des Serrasalmidae. Lugduni Batavorum: E. J. Brill.
- Goulding, M. 1980. The Fishes and the Forest: Explorations in Amazonian Natural History. Berkeleiae: University of California Press. ISBN 978-0-520-04131-8. Google Books.
- Grubich, Justin R., Steve Huskey, Stephanie Crofts, Guillermo Orti, et Jorge Porto. 2012. "Mega-Bites: Extreme jaw forces of living and extinct piranhas (Serrasalmidae)." Scientific Reports 2 (20 Decembris): 1009. PMC 3526859. PMID 23259047. doi:10.1038/srep01009. Bibcode 2012NatSR...2E1009G/
- Howard, Brian Clark. 2011."13 Scariest Freshwater Fish: Piranha." National Geographic, 31 Octobris. Editio interretialis.
- Layton, Julia.l 2008. "Can piranhas really strip a cow to the bone in under a minute?" HowStuffWorks, 30 Iunii 2008. Editio interretialis.
- Lyman, Eric J. 1998. "Piranha meat could take a bite out of what ails you." Houston Chronicle, 17 Iulii 1998. Editio interretialis.
- van der Sleen, P., et J.S. Albert, eds. 2017. Field Guide to the Fishes of the Amazon, Orinoco, and Guianas. Princeton University Press. ISBN 978-0691170749. books/Gzc2DwAAQBAJ Google Books.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Serrasalminas spectant. |
- Piranha apud Open Directory Project
- "How to maintain healthy piranha in the home aquarium."
- "Piranha Feeding Frenzy." National Geographic, 19 Martii 2015.