Serrasalmidae
Serrasalmidae sunt familia piscium aquae dulcis ordinis Characiformium, nuper ad statum familiarem elata, quae plus quam nonaginta species comprehendit. Vocabulum serra- carinam serratam sub ventre horum piscium attingit. Inter Serrasalmidas insigniter sunt pisces pacu, piranha, et silver dollar vulgo appellati.[2] Quae nomina plerumque varias dentium proprietates atque vescendi consuetudines designant.[3]
Palaeontologia
Miocaeno - praesens
Bibliographia
recensere- Magallanes, Frank. 2006. "Subfamily Serrasalminae." Oregon Piranha Exotic Fish Exhibit, 6 Aprilis 2006. Editio interretialis,
- Nelson, Joseph S. 2006. Fishes of the World. Novi Eboraci: John Wiley & Sons. ISBN 0-471-25031-7.
Notae
recensere- ↑ "Serrasalmidae" apud FishBase
- ↑ Anglice, 'dollarium argenteum' significans.
- ↑ Magallanes 2006.