Flumen Sancti Francisci[1] (Portugallice Rio São Francisco) est flumen in Brasilia, 2914 metra longum,[2] longissimum flumen quod omnino in terra Brasiliana fluit, et quartum a maximo in America Australi atque in Brasilia, post flumina Amazonum, Paranam, et Materiam. Oritur amnis in Canastra, iugo montium in media occidentalique civitatis Minarum Generalium parte. E Sancto Francisco Assisiensi appellatur

Valles in flumine.
Pons metallicus 84 metra altus.
Ostium fluminis.

Notae recensere

  1. "In deserto trans flumen Sancti Francisci prov. Minarum gener. Brasiliae" (p. 43 apud Google Books)
  2. De flumine, Encyclopaedia Britannica.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Flumen Sancti Francisci spectant.
 

Haec stipula ad flumen spectat. Amplifica, si potes!