Flumen
Vide etiam paginam discretivam: Flumen (discretiva)
Flumen (-inis, n.) seu fluvius sive amnis est aqua quae inter duas ripas fluit. Nomen fluminis a verbo fluendo deducitur. Flumen fontem saepe habet in montibus, descenditque clivos, et in alterum flumen vel in lacum aut mare influit. Cum duo flumina iungantur, dicuntur confluere. Parva flumina rivi appellantur.
Flumen aut fluvius?Recensere
Dixit Isidorus in hoc modo: "DE FLUMINIBUS. Fluvius est perennis aquarum decursus, a fluendo perpetim dictus. Proprie autem flumen ipsa aqua, fluvius cursus aquae. Prius autem flumen quam fluvius, id est prior aqua quam decursus."[1] (litterae inclinatae adduntur)
Artifices antiqui fluvium per personam dei fluvialis fingere soliti erant, notabilis plerumque addita urna fontali.
FluxusRecensere
Fluxus fluminis est summa aquae fluentis. Fluxus pendet ex altitudine fluminis, clivo, spatio inter ripas, velocitate aquae, imbribus, statu riparum, et elementis quae obstant.
FonsRecensere
Omnes conveniunt fontem fluminis situm esse in maximo aquae transitu. In confluentia loco, flumen minus dicitur influere in maius.
Nexus interni
- Amnis influens
- Arena vaga
- Bracchium caecum
- Canno
- Cataracta, locus angustus, et aqua cadens
- Cataracta, aedificium
- Confluens
- Conus deiectionis
- Corpus aquae
- Delta fluminis
- Eluvio verna
- Flumen influens
- Fluminis ostium
- Fons fluminis
- Fossa
- Index fluminum
- Index longissimorum fluviorum
- Lignorum demissio
- Maeander (versura)
- Moles (agger)
- Pelvis hydrographica
- Pons
- Ramus fluviatilis
- Receptaculum aquae
- Terrassa
- Traiectus
- Vallis vere inundata
NotaeRecensere
- ↑ Etymologiarum libri viginti, Liber XIII, 21.
BibliographiaRecensere
- Jacobs, Jeffrey W. Rivers, Major World. Water Encyclopaedia.
- Leopold, Luna B. 1994. A View of the River. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0674937325. OCLC 28889034. De geomorphologia et hydraulica aquae.
- Middleton, Nick. 2012. Rivers: a very short introduction. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 9780199588671.
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad flumen spectant. |