Petrus Schenk
Petrus Schenk (vulgo: Peter Schenk seu Pieter Schenck, Senior; Elberferdiae 26 Decembris 1660 natus; Lipsiae aut Amstelodami 1710 seu 1713 mortuus) fuit saeculi aurei chalcographus, libri editor et chartographus Nederlandicus, in Germania natus,
Biographia
recensereQui Petri pater fuit atque a Gerardo Valck artem sculpendi didicit[1][2][3]. Amstelodami de 1675[1] vel de 1683[2][3] usque ad 1711 laboravit[1]. Ab anno 1700 Nundinas Lipsienses regulariter adiit[1], enim Lipsiae tabernam habebat quoque, cuis postea filius Petrus studuit[3]. Anno 1686, cum Gerardo Valck, ad eius opera imprimendum et vendendum privilegium accepit[3]. Die 2 Novembris anno 1687 Buiksloot, suburbii Amstelodami, Agatham Valck, artificis Gerardi Valck sororem, in matrimonium duxit[1]. Quamquam Schenck ad Angliam numquam petiit, ut eius magister, ob emptores Anglicos opera perfecit tamen[1]. Societatis Valck-Schenck clarissimae editiones fuerunt Andreae Cellarii Celestial Atlas Harmonia Macrocosmica (1708) et Johannis Janssonii Novus Atlas (Atlas Anglois), quem Londinii a Davide Mortier editum est (1715)[3]. Augustus II, rex Poloniae et Princeps Elector Imperii Saxoniae, eum chalcographum aulicum nominavit[4].
Opera Petri effigies personarum complectuntur, nec non locorum despectus, res historicas, morales[1], ut scaenas venustas, et biblicas[5]. Usque ab anno 1695 artem rationis atrae usus est, praecipue ad tabulas geographicas perficiendum[2]. Familia Schenck eiusque socii fuerunt clarissimi et fecundissmi libri editores Amstelodami XVIIIº saeculo[3]. Pleraeque tabulae geographicae, quae ab ipsa familia editae sunt, e tabulis, ab aliis chartographis emptae, iterum editae sunt[3]. Artificis eiusque familiae opera, etiamsi non genuina, scite effecta sunt[3].
Filii Ioannes, Leonardus et Petrus artem ab ipso patre didicerunt[1].
Notae
recensereBibliographia
recensere- "Pieter Schenck (1660-1711), Engraver and publisher". National Portrait Gallery. 2017
- Emil Kren; Daniel Marx (2017). "SCHENCK, Pieter". The Web Gallery of Art
- "Schenk, Pieter". Enciclopedie on line - Treccani.it. 2017
- "Peter Schenk (I)". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2017
- Abraham Jacob van der Aa; Karel Johan Reinier van Harderwijk;Gilles Dionysius Jacobus Schotel (1874). J.J. van Brederode. ed. Biografisch Woordenboek der Nederlanden. vol.XVII°. Harlemi. pp. 287-288
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Schenck spectant. |