Gerardus Valck
Obitus: 21 Octobris 1726; Amstelodamum
Officium
Familia
Proles: Leonardus Valck
Gerardus Valck (vulgo: Gerard Valck; Amstelodami anno 1651 aut 1652 natus; Amstelodami 21 Octobris anno 1726 mortuus) fuit saeculi aurei chalcographus, delineator, cartographus et artis operum mercator Nederlandicus.
Biographia recensere
Argentarii Leonardi Gerritsz. Valck filius, Mariam Bloteling, chalcographi Abrahami Bloteling sororem, in matrimonium duxit[1], qui probabiliter etiam eius magister fuit[2]. De 1670 usque ad 1726 domi laboravit[1]. Ab anno 1673 usque ad 1680 etiam Londinii laboravit, Davidis Loggan sollicitudine[1], a Londinio ad Amstelodamum et retrorsum iens[1]. Anno 1680 fere[1] aut 1673[3], eius soror Agatha Petro Schenk nupsit et postea eius filius Leonardus unam e Schenk filiis in matrimonium duxit[1].
Praecipue genera argumenta effigiavit et effigies perfecit[1]. Rationis atrae artem adhibuit: Amor dormiens a Guidonis Reni pictura eius istius modi prima chalcographia fuit[1][4]. Septem et sexaginta[4] chalcographias perfecit, praesertim ab aliorum artificum operibus, inter quos Petri Lely[4][5], Gerardi de Lairesse et Philippi Tidemann, quae saepe ipse edidit[4]. Cum Abrahamo Bloteling, Davide Loggan, Petro Schenk (de 1686) et, postea, cum Petri filio, Leonardo[1] ac cum suo filio Leonardo Valck operam sociavit[4]. Etiam mapparum geographicarum volumina, tabulas geographicas, globos et domuum gentis Auriacae conspectuum, artium, fontanarum, caminorum atque avium imagines edidit[4]. Ex anno 1695, ad multorum colorum imagines topographicas efficiendum, chalcographiae artem a la poupée (pupae) adhibuit[3]. Die 24 Septembris eodem anno, enim, is et Petrus Schenk privilegium, ad imagines coloratas ac in coloris cinereis fuscisque efficiendum, adepti sunt[3], ut exempli gratia Vues et perspectives de Loo, Honselarsdyk et Soesdyk, Chateaux et Maisons de Plaisance du Roi de la Grande Bretagne, ausquelles on a ajoûté les veuës des environs de Cleve[3]. Non solum laminis a se ipso sculptis usus est, sed etiam aeris tabulas ab aliis editoribus comparavit, ut Ioanni Blaeu et Nicolao Visscher[6]. Romae, apud Antonium Lafreri, hic tractatus ortus est et gradatim Nederlandiae cartographiae occasum attulit[6].
Petrus Schenk eius discipulus fuit[1]. Ab Abrahamo Bloteling Valck adductus est, enim eius sectator putari potest[5].
Opera recensere
- Ioannis Churchill, I ducis Merlebrigiae effigies, chalcographia a Godfridi Kneller pictura (ratio atra), 1702-1720
- Arabiae Felicis, Petraeae et desertae nova et accurata delineatio, chalcographia
- Hortensiae Mancini effigies, chalcographia a Petri Lely pictura, 1678
- Novus planiglobii terrestris per utrumque polum conspectus, chalcographia ex lamina ab Ioanne Blaeu sculpta, 1695[7]
- Alienorae Gwyn effigies, chalcographia a Petri Lely, 349 mm x 254 mm[8]
- Ioannis Maitland, I ducis Lauderdale effigies, chalcographia[9]
- Iacobi II, regis Angliae effigies, chalcographia a Petri Lely pictura (ratio atra), 197 mm x 143 mm, 1685-1688, apud Pinacothecam Patriam Effigierum, Londinii[10]
- Gulielmi III, regis Angliae effigies, chalcographia a Petri Lely pictura (ratio atra), 352 mm x 254 mm, apud Pinacothecam Patriam Effigierum, Londinii[11]
- Ludovicae de Kérouaille effigies, chalcographia a Petri Lely pictura (ratio atra), 240 mm x 190 mm, 1678, apud Pinacothecam Patriam Effigierum, Londinii[12]
- Margaritae Tudor effigies, chalcographia a Hadriano van der Werff, 380 mm x 226 mm, 1672, apud Pinacothecam Patriam Effigierum, Londinii[13]
- Mariae Estensis effigies, chalcographia a Petri Lely pictura, 197 mm x 140 mm, 1685-1688, apud Pinacothecam Patriam Effigierum, Londinii[14]
- Mauritii Nassoviae effigies, chalcographia a Hadriano van der Werff, 311 mm x 179 mm, apud Pinacothecam Patriam Effigierum, Londinii[15]
- Mariae II, reginae Angliae effigies, chalcographia (ratio atra), 352 mm x 257 mm, 1700-1725, apud Pinacothecam Patriam Effigierum, Londinii[16]
- Roberti Greville, IV Baronis Brooke effigies, chalcographia, 370 mm x 260 mm, 1678, apud Pinacothecam Patriam Effigierum, Londinii[17]
Notae recensere
- ↑ 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 1.7 1.8 1.9 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
- ↑ Biografisch Woordenboek der Nederlanden
- ↑ 3.0 3.1 3.2 3.3 Printing Colour 1400-1700: History, Techniques, Functions and Receptions
- ↑ 4.0 4.1 4.2 4.3 4.4 4.5 National Portrait Gallery
- ↑ 5.0 5.1 A History of Engraving and Etching
- ↑ 6.0 6.1 History of Cartography
- ↑ Novus planiglobii terrestris per utrumque polum conspectus - Communia
- ↑ Alienorae Gwyn effigies - Communia
- ↑ Ioannis Maitland, I ducis Lauderdale effigies - Communia
- ↑ Iacobi II, regis Angliae effigies - Communia
- ↑ Gulielmi III, regis Angliae effigies - Communia
- ↑ Ludovicae de Kérouaille effigies - Communia
- ↑ Margaritae Tudor effigies - Communia
- ↑ Mariae Estensis effigies - Communia
- ↑ Mauritii Nassoviae effigies - Communia
- ↑ Mariae II, reginae Angliae effigies - Communia
- ↑ Roberti Greville effigies - Communia
Bibliographia recensere
- "Gerard Valck (1651 or 1652-1726)". National Portrait Gallery. 2015
- "Gerard Valck". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2015
- Abraham Jacob van der Aa; Karel Johan Reinier van Harderwijk;Gilles Dionysius Jacobus Schotel (1876). J.J. van Brederode. ed. Biografisch Woordenboek der Nederlanden. vol.XIX°. Harlemi. pp. 10-11
- Arthur M. Hind (2011). Dover Publications Inc.. ed. A History of Engraving and Etching. Novi Eboraci. pp. 266. ISBN 0-486-20954-7
- Ad Stijnman; Elizabeth Savage. Brill. ed. Printing Colour 1400-1700: History, Techniques, Functions and Receptions. Lugduni Batavorum. p. 207. ISBN 978-90-04-26968-2
- Leo Bagrow. Transaction Publishers. ed. History of Cartography. Londinii. p. 184-270. ISBN 978-1-4128-1154-5
Nexus externi recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gerardum Valck spectant. |