Osculum Escimaicum

salutatio Escimaeorum, agnomine kunik, qua nasos inter se tangunt et oblique affricant
(Redirectum de Oscula Escimonica)

Osculum Escimaicum est salutatio Escimaeorum, qua homines nasos inter se tangunt et oblique affricant. In cultura occidentali, facta est demonstratio amoris vel affectionis. Fertur Escimaeos sic osculari ne labia conglacient at hic est mythus falsus. Verius, Escimaei saepe ex iglubus vagantur cutis superficie quam minime vento frigorique nudata, et naso est membrum solum non tectum.

Osculum Escimaicum

Etymologia

recensere

Cum exploratores zonae Arcticae primum affrictum nasorum Escimacium spectavissent ut salutatio, id osculum Escimacium (Eng: Eskimo kissing) nominaverunt. Hoc erat salutatio familiaris apud Escimacaeos, qui, cum foris fuerint, saepe nihil praeter nasum oculosque nudaverunt. Multi Escimacaei malunt hanc salutationem kunik appellari, quia putant Escimaeus macula esse.[1] Nomen kunik de lingua Escimacia nomine Inuktitut ductum est, in qua osculum significat.[2]

Repraesentatio apud Gentes Alteras

recensere
 
Kunik apud duas Inuiticas in saltatione Nalukataq

Apud Inuitas, kunik est modus ad monstrandum caritatem,[3] generaliter apud familias amantesque, in quo nasus et librum superius vel in genam vel in frontem premuntur et osculator spiritu haurit, ut cutis capillusve amati in nasum librumque haereatur.[4] Error popularis est quod hoc fit ut Inuitae sine ores eius congelando osculare possint. Autem non acta amoris est, sed caritatis.

Gentes Alterae

recensere

Gentes alterae salutationibus similaribus utuntur, exempli gratia Maoriani Novozelandienses, qui hongi utuntur, et Havaiani, qui honi utuntur. Mongoli vagi desertii Gobii consuetudinem similarem habent, et multae gentes Asiae Austro-Orientalis quoque, exempli gratia Bengaladesani, Cambosiani, Laotiani, Thailandiani, Vietnamiani, Timorani, et alii.

Nexus interni