Labrum (diminutive labellum) sive labium est mollis extrema pars oris hominis aliorumque animalium nonnullorum. Labra bina sunt, quippe quae in labris superiore et inferiore consistant. Labra e textu musculari striato constant et, quoniam melanocytis carent, vasis sanguineis e cute perlucentibus rubra videntur.

Labra feminea

Natura labrum

recensere

Labra duo sunt partes simul visibiles oris et fines eius, labrum superius et labrum inferius. Structura eorum est mollis, et providentia sanguinea abunda, communiter cum melanocytis, labris colorem conspicuum, quasi signum invitans, dant. Uno genere plurima neurona signa externa accipientia labra organum sensuum, quod magnum momentum habet, adornant.

De vocabulorum vi ac usu commentarius

recensere

Quod ad significationem attinet, variae differentiae inter se contrariae inventa sunt a grammaticis posterioris Latinitatis:[1]

Labrum Labium Grammaticus
maius minus Donatus
minus maius Verrius Flaccus
superius inferius Donatus
inferius superius Agroecius
virorum mulierum Servius
ferarum hominum Differentiae apud c. Montepessulanum[2]

Si autem antiquorum auctorum usum inspicimus, constat Plinium recte sentisse: "labra et labia indistincte dicuntur."[3] Attamen Plinius ipse labrum praetulit labio, item ut alii quoque auctores antiqui praeter Christianos, apud quos labium praevalere videtur.

  1. TLL VII 2 [1970] 774, 52-71.
  2. Beck, Ianus Wibertus (1883) Specimen litterarium de differentiarum scriptoribus Latinis. Groningae: Noordhoff.
  3. Plinius, Dub.serm. (frg. apud Charisium 103.4 Keil).