Salutationem vetustam quae Hongi appellatur Māoriani faciunt premendis mutuo nasis, aliquando et frontibus, cum congrediuntur more antiquorum vel faciunt ritus pōwhiri dictos.

Exemplum Hongi
Duae mulieres Māorianae facientes Hongi, anno 1913

Existimant quod hoc modo advenae et incolae possunt inter se ha (animam) commutare ut monimentum concordiae.

Anno 2020 hongi interdixere causa coronaviri.[1][2]

Symbolismus

recensere

In mythis Māorensibus prima in mundo femina fertur e terra ficta esse a Tāne deo, qui deinde animam ei in nares inspiravit. Itaque Hineahuone vivificata est sternuens.[3][4]

Hongi potest fieri inter Māorianos et non-Māorianos vel inter Nova-Zelandienses et peregrinos. Nonnulli Britanni praeclari fecere hongi cum Novam Zelandiam visitabant, e.g. Carolus Princeps, Diana Principissa, Camilla Ducissa, Willelmus Princeps, Kate Middleton, Harrius Princeps, et Meghan Markle.[5][6] Itidem Hillary Clinton, secretaria civica Civitatum Federatarum, anno 2010[7] et Barack Obama, preses C.F. priscus, anno 2018.[8]

Nexus interni