Oberonia
Oberonia[2] est genus plantarum florentium familiae Orchidacearum. Species huius generis sunt plantae vel epiphyticae vel lithophyticae, quibus sunt folia flabelliformia in ima parte convenientia summaque parte prope apices dispergentia. Permulti flores minimi, breviter viventes, cupulati, non resupinati in arcuato caule florente ordinantur, qui ex ima folii summi parte oriuntur. Circiter 240 species rite descriptae ab Africa tropica austrinaque ad Oceanum Pacificum fiunt.
Ordo : Asparagales
Familia : Orchidaceae
Subfamilia : Epidendroideae
Tribus : Malaxideae
Subtribus : Malaxidinae
Genus : Oberonia
Lindl.[1]
Taxinomia et nomina
recensereOberonia primum a Ioanne Lindley anno 1859 rite agnita est, qui descriptionem in libro The Genera and Species of Orchidaceous Plants protulit.[1][3][4] Nomen Oberonia, quod ex Oberonte rege fadarum appellatur, minusculos harum orchidacearum flores eorumque inusitatum in caulibus florentibus ordinem attingit.[5][4]
Distributio geographica
recensereOrchidaceae generis Oberoniae endemicae sunt in Africa tropica, Asia Meridiana (plerumque India), China, Iaponia, Indosina, Indonesia, Philippinis, Australia, et variis oceanorum Pacifici Indicique insulis.[1]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 1.2 Formula:WCSP
- ↑ Jones, David L. (2006). A complete guide to native orchids of Australia including the island territories. Frenchs Forest, N.S.W.: New Holland. pp. 468–69. ISBN 1877069124.
- ↑ "Oberonia". APNI
- ↑ 4.0 4.1 Lindley, John (1830). The Genera and Species of Orchidaceous Plants. Piccadilly: Ridgways. p. 15.
- ↑ D. L. Jones; T. Hopley; S. M. Duffy (2010). Oberonia. . Australian Tropical Rainforest Orchids (Centre for Australian National Biodiversity Research (CANBR), Australian Government).
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Oberoniam spectant. |
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • Flora of North America |