Epidendroideae sunt subfamilia plantarum florentium familiae Orchidacearum. Omnibus aliarum Orchidacearum subfamiliis una numeratis maior, plus quam 15 000 specierum in 576 generibus continet. Plurimae Epidendroideae sunt epiphyta tropica, plerumque pseudobulbis habentes. Sunt autem aliquot plantae terrestres, sicut Epipactis, et quidem aliquot myco-heterotrophi, qui in fungos mycorrhizales parasiti sunt.


Monocotyledones 
Ordo : Asparagales 
Familia : Orchidaceae 
Subfamilia : Epidendroideae 
Kostel.
   
Subdivisiones: Tribus
Vide commentarium.
Synonyma
Vandoideae
Territorium

Orchidaeceas reliquas usitate continent quibus est una anthera fertilis (sic monandrae dicuntur), quae etiam plenius est incumbens (valide convexus) vel suberecta (ad margines ascendens). Forma antherae exoritur ex columnis elongatis aut curvamine praematuro, ut in vandoideis. Anthera incumbens angulum rectum contra axem columnae efficit, aut in multis generibus retro indicatur. Plurimis sunt pollinia dura (massae pollenis ceracei vel cohaerentium pollenis granorum); pollen cum aut sine caudiculis viscidioque sunt. Stigmata in carpellis sunt integra vel triloba; rostellum adest. Apicalis medii stigmatis lobi pars stipitem gignit. Ovarium est uniloculare. Folia disticha vel spiralia in caulibus incrassatis crescunt.

Epidendroideae difficile describuntur. In epidendroideas superiores et inferiores divisae sunt.

Habitatio naturalis

recensere

Plurimae plantae semina ferentes et polypodiophyta in tropicis subtropicisque silvis pluvialibus inveniuntur quia aere humida ad vigendum egent. Terrae ubi plurima epiphyta inveniuntur sunt montanae silvae pluviales. Orchidaceae epiphyticae multos arborum locos secundum magnitudinem necessitatesque specierum petunt: species magnae in furcis ramorum crescunt, minores in ramis tenuibus scandunt, aliaeque truncos escendere solent. Arbores varias habitationes naturales suppeditant, quibus sunt variae condiciones temperaturae, contactus, et lucis. Epiphyta in terris temperatis creberrima in silvis umidis sunt, sicut in silvis pluvialibus Terrae Reginae in Australia.

Descriptio tribuum

recensere

Subfamilia Epidendroidearum in duos clades dividitur, epidendroideas superiores (vandoideas) et epidendroideas inferiores, quibus sunt tribus polyphyleticae, praesertim Arethuseae et Epidendreae. Tribus infra perscribuntur.

Haec descriptio, naturaliter aliquantulum brevis, saepe retractari solet. Mutationes quidem fient, datis morphologicis geneticisque nuper inventuris.[1][2][3]

Bibliographia

recensere
  • Cameron, Kenneth M., et al. 1999. "A phylogenetic analysis of the Orchidaceae: evidence from rbcL nucleotide sequences." American Journal of Botany 86: 208–24.
  • Freudenstein, John V., et Mark W. Chase. 2015. "Phylogenetic relationships in Epidendroideae (Orchidaceae), one of the great flowering plant radiations: progressive specialization and diversification." Annals of Botany 115: 665–81. doi:10.1093/aob/mcu253.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Epidendroideas spectant.
  Situs scientifici: Tropicos • GRIN • NCBI • Plant Name Index