Nomina Slovena (Slovene: samostalniki) et pronomina et adiectiva per sex casus et tres numeros flectuntur.

Casus linguae Slovenae sunt magna parta similes casibus Latinis. Non habent vocativum, ablativum, sed habent locativum et instrumentalem. Ut legas de usu casuum, vide hoc.

  1. nominativus imenovalnik
  2. genitivus rodilnik
  3. dativus dajalnik
  4. accusativus tožilnik
  5. locativus mestnik
  6. instrumentalis orodnik

In Slovenia, saepe etiam casus nominibus Latinis appellant, saepius numeris ordinalibus, sicut super in elenco scripti.

Sunt tres rationes numerandi in lingua Slovena, sicut in lingua Graeca antiqua, et aliis linguis Indoeuropaeis antiquis. Hodie huius familiae nisi Sorabicae, Slovena est sola lingua qua locutores numerant singulariter, multipliciter, et dupliciter.

  1. singularis edninski
  2. dualis dvojni
  3. pluralis množinski

Sicut in lingua Latina, nomina possunt esse trium generum.

  1. masculinum
  2. femininum
  3. neutrum

Mutationes phonologicae et morphologicae

recensere

In declinatione nonnullorum nominum, mutationes quaedam solitae facile praedici possunt:

  • vocalis addita: In ultima syllaba multorum nominum et adiectivorum inter duas consonantes, -e-, quae pronuntiatur -schwa- vel -ə-, saepe addenda est.

Solet hoc in nominativo singulari verborum masculini generis. E.g. zajec (lepus) nom., sed zajca gen., zajcu dat., etc.

In genitivo plurali et duali femini neutriusque generis, terminatio casus est -∅. Sed si terminatio cadit post duas consonantes, vocalis quaedam inter consonantes nonnumquam necesse advenit. E.g.

  • Preglas: Nomina quorum radices terminant in -c, č, ž, š, vel j non patiuntur -o- subsequentem, in vocalem in -e- mutant. E.g. rak (cancer) nom./rakom inst. et pož (cochlea) nom./požem inst.

Declinationes

recensere

Omnia genera habent suas proprias declinationes.

Declinatio feminorum nominum

recensere

Sunt quattuor declinationes femininae, quarum sunt quae nomina in -a vel -ev terminant, in consonantes, verba indeclinabilia, adiectivalia, et irregularia.

-a et -ev

recensere

In hac declinatione sunt verba quae terminant in -a. Sicut in lingua Latine, fere omnia verba quae terminant in -a sunt femininae, sed sunt nonnulla nomina excepta, sicut kolega (collega), vel sluga (famulus).

Etiam sunt nomina quae terminant in -ev et sunt dissimilia tantum in nominativo, accusativo, et instrumentali singulari.

In tabulis šola (schola) monstratur in omnibus casibus numerisque, et spregatev (coniugatio) in singulari numero.

feminina -a declinatio
numerus
casus singularis dualis pluralis
nominativus (1) šóla šóli šóle
genitivus (2) šóle šól šól
dativus (3) šóli šólama šólam
accusativus (4) šólo šóli šóle
locativus (5) (pri/o) šóli šólah šólah
instrumentalis (6) (z) šólo šólama šólami


feminina -ev declinatio
casus
nominativus (1) spregátev
genitivus (2) spregátve
dativus (3) spregátvi
accusativus (4) spregátev
locativus (5) (pri) spregátvi
instrumentalis (6) (s/z) spregátvijo


Consonantes

recensere

Sunt duo exempla hac in declinatione.

feminina consonans1 declinatio
numerus
casus singularis dualis pluralis
nominativus (1) obsédenost obsédenosti obsédenosti
genitivus (2) obsédenosti obsédenosti obsédenosti
dativus (3) obsédenosti obsédenostma* obsédenostim
accusativus (4) obsédenost obsédenosti obsédenosti
locativus (5) (pri/o) obsédenosti obsédenostih obsédenostih
instrumentalis (6) (z) obsédenostjo obsédenostma* obsédenostmi


feminina consonans2 declinatio
numerus
case singularis dualis pluralis
nominativus (1) pomóč pomočí pomočí
genitivus (2) pomočí pomočí pomočí
dativus (3) pomóči pomočéma pomočém
accusativus (4) pomóč pomočí pomočí
locativus (5) (pri/o) pomóči pomočéh pomočéh
instrumentalis (6) (z) pomoč pomočéma pomoč


Indeclinabilia

recensere

Scilicet, hac in declinatione omnes formae eaedem sunt. babi (avia) monstratur.

feminina indeclinabilia
numerus
case singularis dualis pluralis
nominativus (1) bábi bábi bábi
genitivus (2) bábi bábi bábi
dativus (3) bábi bábi bábi
accusativus (4) bábi bábi bábi
locativus (5) (pri/o) bábi bábi bábi
instrumentalis (6) (z) bábi bábi bábi


Adiectivalia

recensere

In hac declinatione, nomina substantiva (posamostaljeni pridevnik) declinantur sicut adiectiva feminina.


Irregularia

recensere

Duo verba mati (mater), hči (filia) irregulariter declinantur in numero singulari. Sicut -a declinantur in duali pluralique.

máti et hčí
casus mati hči
nominativus (1) máti hčí
genitivus (2) mátere hčére
dativus (3) máteri hčéri
accusativus (4) máter hčér
locativus (5) (pri) máteri hčéri
instrumentalis (6) (s/z) máterjo hčérjo


Verbum gospa (domina) est omnino insolitum.

gospa
casus singularis dualis pluralis
nominativus (1) gospá gospé gospé
genitivus (2) gospé gospá gospá
dativus (3) gospé gospéma gospém
accusativus (4) gospó gospé gospé
locativus (5) (pri) gospé gospéh gospéh
instrumentalis (6) (z) gospó gospéma gospémi

Declinatio masculinorum nominum

recensere

Regularia

recensere

Nomina masculina magna parte uniun declinationis. Sunt autem multae variationes. Ecce in tabula gozd (silva):

inanimatum
casus singularis dualis pluralis
nominativus (1) gózd gózda gózdi
genitivus (2) gózda gózdov gózdov
dativus (3) gózdu gózdoma gózdom
accusativus (4) gózd gózda gózde
locativus (5) (pri) gózdu gózdih gózdih
instrumentalis (6) (z) gózdom gózdoma gózdi

Nomina animata, nomina viventium, habent -a in accusativo singulari. Subter in tabular vide konj (equus).

animatum
casus
nominativus (1) kónj
genitivus (2) kónja
dativus (3) kónju
accusativus (4) kónja
locativus (5) (pri) kónju
instrumentalis (6) (z) kónjom

Nonnulla nomina habent genitivam terminationem in . In tabula, led (glacies) monstratur.

casus
nominativus (1) léd
genitivus (2) léda
dativus (3) ledú
accusativus (4) léda
locativus (5) (pri) lédu
instrumentalis (6) (z) lédom

Irregularia

recensere

Sunt nonnulla nomina masculina quae omnino irregulariter declinantur.

Ecce dan (dies):

dan
numerus
casus singularis dualis pluralis
nominativus (1) dán dnéva/dní dnévi
genitivus (2) dnéva/dné dnévov/dní dní/dnévov
dativus (3) dnévu dnévoma/dnéma dnévom/dném
accusativus (4) dán dnéva/dní dnéve/dní
locativus (5) (pri/o) dnévu dnévih/dnéh dnévih/dnéh
instrumentalis (6) (z) dnévom/dném dnévoma/dnéma dnévi/dnémi

Declinatio neutrium nominum

recensere

Tantum est una declinatio neutrius generis.

Regularia

recensere

Ecce jabolko (malum)

neutrum genus
numerus
casus singularis dualis pluralis
Nominativus (1) jábolko jábolki jábolka
Genitivus (2) jábolka jábolk jábolk
Dativus (3) jábolku jábolkoma jábolkom
Accusativus (4) jábolko jábolki jábolka
Locativus (5) (pri/o) jábolku jábolkih jábolkih
Instrumentalis (6) (z) jábolkom jábolkoma jábolki

Ecce vesolje (universum)

preglas
numerus
casus singularis dualis pluralis
Nominativus (1) veslóje veslóji veslója
Genitivus (2) veslója veslój veslój
Dativus (3) veslóju veslójema veslójem
Accusativus (4) veslóje veslóji veslója
Locativus (5) (pri/o) veslóju veslójih veslójih
Instrumentalis (6) (z) veslójem veslójema veslóji

Irregularia

recensere
irregularia neutra
casus tlá dŕva
nominativus (1) tlá dŕva
genitivus (2) tál dŕv
dativus (3) tlóm dŕvom
accusativus (4) tlá dŕva
locativus (5) (pri) tléh dŕvih
instrumentalis (6) (s/z) tlémi dŕvi

Nexus interni