Monumentum Nationale Marinum Papahānaumokuākea
Monumentum Nationale Marinum Papahānaumokuākea[1] est nationale Civitatum Foederatarum monumentum, quod inter tabularia patrimonii totius mundi perscribitur, plus quam 583 000 chiliometrorum quadratorum aquarum oceanicarum amplectens, decem Insularum Havaianarum Septentrionalium et Occidentalium insulis atollisque non exclusis. Mense Iunio anni 2006 creatum, 140 000 chiliometrorum quadratorum continens, mense Augusto anni 2016 auctum est cum eius fines ad limitem zonae oeconomicae exclusivae extenderentur,[2] ut monumentum una e maximis mundi regionibus protectis esset. Propter aestimationes culturae naturaeque inter nationes late agnoscitur. Proxima urbs est Honolulu in Oahu insula.
Descriptio
recensereMonumentum circiter 7000 specierum florae et faunae sustinet, quarum quarta pars sunt endemicae. Species notabiles sunt Eretmochelys imbricata periclitata et Chelonia mydas minata (ambae Cheloniidae) et Neomonachus schauinslandi periclitatus (Phocidae), Telespiza ultima et Telespiza cantans (ambae Fringillidae), Acrocephalus familiaris kingi (Acrocephalidae), Anas laysanensis (Anatidae), aves maritimae sicut Phoebastria immutabilis (Diomedeidae), multae species plantarum, sicut Pritchardia remota, et multae species arthropodorum. Secundum Pew Charitable Trusts, Nephropidae a piscatione latissima annis 1980 et 1990 nondum reficiuntur, quae nunc prohibetur,[3] ac piscatores reliquiis cetariis nimis utuntur[4]
National Marine Fisheries Service nuntiat multas species nondum penitus refici a magnis oecosystematis oceanici mutationibus, quae Oceanum Pacificum septentrionalem annis 1980 exeuntibus et 1990 ineuntibus commovebant.[5] Hae mutationes numeros specierum magni momenti imminuerunt, inter quas palinuridae, aves maritimae, et Neomonachus schauinslandi (Phocidae). Piscatio commercialis anno 2011 finita est. Monumentum rigide custoditur, traditionalibus Havaianorum nativorum usibus et periegesi breve exceptis.[3]
Pinacotheca
recensereNexus interni
Notae
recensere- ↑ "Learn to pronounce Papahānaumokuākea," 27 Februarii 2007.
- ↑ Formula:Cite magazine.
- ↑ 3.0 3.1 "Bush creates new marine sanctuary". Americas. BBC News. 15 Iunii 2006
- ↑ "Lobster fishery remains battered". 19 Iunii 2006
- ↑ Polovina, Jeffrey J. (2005). "Climate variation, regime shifts, and implications for sustainable fisheries". Bulletin of Marine Science (Miamiae: Rosenstiel School of Marine and Atmospheric Science, University of Miami) 76 (2): 233–44
Bibliographia
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Monumentum Nationale Marinum Papahānaumokuākea spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 25°42′0″N 171°44′0″W • 8897055 OpenStreetMap • "2108021" apud USGS |
- Situs interretialis monumenti proprius.
- Aloha! Welcome to Papahānaumokuākea Marine National Monument – where nature and culture are one. . papahanaumokuakea.gov (Papahānaumokuākea Marine National Monument).
- Papahanaumokuakea.gov: Situs interretialis "Discovery Center" monumenti.
- Facebook.com: Papahānaumokuākea Marine National Monument.
- NOAA/National Oceanic and Atmospheric Administration. "Papahānaumokuākea Marine National Monument."
- PMNMIMS.org: "Papahānaumokuākea Information Management System."
- Smithsonian Ocean Portal: "Papahānaumokuākea MNM."
- UNESCO. World Heritage Site de monumento.
- USFWS. Flickr: "FWS photo gallery."