Avis maritima
Avis maritima, etiam avis marina appellata, est avis ad vitam intra circumiecta maritima apta. Quae modo vivendi, moribus, physiologiaque variae, insignem evolutionem convergentem saepe exhibent, quia easdem circumiectorum difficultates et propriorum oecologiae locorum adaptationes similes fecerunt. Prima aves maritimae aevo Cretaceo evolutae sunt, et hodiernae avium maritimarum familiae Palaeogeno ortae sunt.

Familiae avium maritimarum Recensere
Greges avium infra perscripti usitate aves maritimae habentur.
Sphenisciformes (aquae Antarcticae et meridianae; 16 species)
Procellariiformes (panoceanicae et pelagicae; 93 species)
Pelecaniformes (per omnem orbem terrarum; 8 species)
Suliformes (per omnem orbem terrarum; circa 56 species)
Phaethontiformes (maria tropica per omnem orbem terrarum; 3 species)
Charadriiformes (per omnem orbem terrarum; 305 species, sed solum hae familiae aves maritimae describuntur.)
Altera avium maritimarum taxinomia in taxinomia Sibley-Ahlquist invenitur.
Notae Recensere
- ↑ IUCN (vide situs scientificos).
Bibliographia Recensere
- Furness, R. W. 2012. Seabird Ecology. Springer Science & Business Media. ISBN 978-1-4613-2093-7.
Nexus externi Recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad aves maritimas spectant. |
Vide aves maritimas in Victionario. |