Mimas (mons)
Mimas (Mimantis, m.) (Graece Μίμας) est mons et regio Turciae quae formam paeninsulae habet et partem borealem constituit paeninsulae maioris cuius nomen Turcice est Karaburun Yarımadası, Neograece Χερσόνησος της Ερυθραίας. Temporibus antiquis haec regio urbi Erythris tributa est. Ventosam Odyssea nuncupat (ἦ ὑπένερθε Χίοιο, παρ᾽ ἠνεμόεντα Μίμαντα "aut sub Chio per ventosum Mimantem")[1]; ibi autem vites cultae sunt (Archestratus igitur de φερεσταφύλοις Ἐρυθραῖς scil. "Erythris viniferis" cantat),[2] incolaeque Herculem adorabant "Ipoctonum", scilicet qui ipes? vitium interficit.[3] Ibi et silvae virebant venatoribus prosperae.[4] Promontorium mari Aegaeo imminet ad extremam borealem paeninsulae partem, nomine Melaena.
Regio antiqua Mimas est hodie pagus urbi Karaburun tributarius. Australem paeninsulae maioris partem Karaburun Yarımadası vel Χερσόνησος της Ερυθραίας constituit mons Corycus, quae in promontoria Argennum et Coryceum producitur hodieque urbibus Çeşme et Urla tribuitur.
Notae
recensere- ↑ Odyssea 3.172
- ↑ Archestratus, Hedypathia fr. 5 Olson apud Athenaei Deipnosophistas 111e
- ↑ Strabo, Geographica 13.1.64
- ↑ Strabo, Geographica 14.1.33
Bibliographia
recensere- "Mimas" in Gulielmus Smith (1854). Dictionary of Greek and Roman Geography. Londinii: Walton & Maberly
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |