Corycus (Graece Κώρυκος) est mons et regio Turciae quae formam paeninsularem habet et partem australem constituit paeninsulae maioris cuius nomen est Turcice Karaburun Yarımadası, Neograece Χερσόνησος της Ερυθραίας. Temporibus antiquis haec regio urbi Erythris tributa est, ibique ad portus parvos qui sub monte seriatim evolvuntur habitabant piratae Corycaei.[1] Promunturium occidenti versum, ad insulam Chium spectans, nomen Argennum habet; alterum mari Aegaeo meridiei versum imminens Coryceum appellatur. Huius regionis maior pars hodie urbi Çeşme tribuitur, sed limes orientalis urbi Urla.

Insula Chios (ad dextram partem mons Pelinaeum) e monte Coryco visa

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.