Mertensia virginica (Anglice: Virginia bluebells, Virginia cowslip, lungwort oysterleaf, Roanoke bells) est ephemeralis veris planta, floribus campanulatis caeruleis praedita, qui ex gemmis roseis aperiunt, in humidis silvestribus Americae Septentrionalis orientalis regionibus endemica.


Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : (inordinatus) 
Familia : Boraginaceae 
Genus : Mertensia 
Species : M. virginica 
Mertensia virginica 
Link  

Folia sunt rotunda et glauca, in cauli ad 60 cm alto lata. Folia imo cauli sunt petiolata; summo, sessilia.

Flores, quinque petalis in tubo fusis, quinque staminibus pistillo medio (carpello), medio vere in cymis nutantibus in terminis caulium arcuatis feruntur. Gemmae sunt colore roseo suffusae, et aperientes se ad caeruleum commutant. Flores albi raro fiunt.

Spatium inter stamina et pistilla est tam lata quod flores se pollinare non possunt. Ei autem a bombis pollinari possunt, sed flore infundibuliforme, bombis circumvolitare necesse est; ergo, bombus raro est pollinator. Lepidoptera sunt communissimi pollinatores quod ea facile in marginibus insidere possunt dum nectar sorbillant.

Nova aestate, quisque flos fecundatus? quattuor semina intra nuces rugosa gignit; quo facto, planta dormiens usque ad proximum ver iacet.

Plantae sunt robustae ad tertiam zonam roburis (–40° C).

Pinacotheca

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mertensia virginica spectant.
  Vide "Mertensia virginica" apud Vicispecies.
  Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Flora of North America • USDA Plants Database