Gynoecium
Gynoecium (Graece γυνή 'mulier' + οἶκος 'domus') saepissime est partes floris quae ovula gignunt et demum fructus et semina fiunt. Gynoecium est intimum floris verticillum, quod in uno pluribusve pistillis consistit et plerumque ab organis reproductivis pollen efficientibus circumdatur, quae sunt stamina, una androecium appellata. Gynoecium saepe appellatur feminea floris pars, quamquam megasporas efficit, quarum quodque gametophytum femineum fit quod cellulas ovorum gignit.
Gynoecium etiam inter botanistas est fasciculus archegoniorum et ulla adiuncta folia aut caules mutati in surculo gametophytorum in bryohytis, marchantiophytis, et anthocerotophytis. Vocabula congruentia masculorum illarum plantarum partium sunt fasciculi antheridiorum intra androecium.
Flores qui gynoecium sed nulla stamina ferunt pistillati vel carpellati, flores autem gynoecio carentes staminati appellantur.
Gynoecium saepe femineum appellatur quia gametophyta feminea (ovifera) fert; sensu autem stricto, sporophytis non est sexus, qui proprietas gametophytorum est.[1]
Evolutio et ordo gynoecio magni momenti in studio systematico et tractatione plantarum florentium, sed explicatio et interpretatio floris partium difficillimae manent.[2]
Notae
recensereBibliographia
recensere- Blackmore, Stephen, et Elizabeth Toothill. 1984. The Penguin Dictionary of Botany. Penguin Books. ISBN 978-0-14-051126-0.
- Gifford, E. M., et A. S. Foster. 1989. ‘’Morphology and Evolution of Vascular Plants.’’ Ed. 3a. Novi Eboraci: W. H. Freeman & Co. ISBN 978-0-7167-1946-5.
- Greyson, R. I. 1994. The Development of Flowers. Oxoniae: Oxford Universit Press. ISBN 978-0-19-506688-3.
- Judd, W. S., C. S. Campbell, E. A. Kellogg, P. F. Stevens, et M. J. Donoghue. 2007. Plant Systematics: A Phylogenetic Approach. Ed. 3a. Sunderlandiae Massachusettae: Sinauer Associates, Inc. ISBN 978-0-87893-407-2.
- Leins, P., et C. Erbar. 2010. Flower and Fruit. Stutgardiae: Schweizerbart Science Publishers. ISBN 978-3-510-65261-7.
- Macdonald, A. D., et R. Sattler. 1973. Floral development of Myrica gale and the controversy over floral theories. Canadian Journal of Botany 51 (10): 1965–1975. doi:10.1139/b73-251.
- Rendle, Alfred Barton. 1911. Flower. Encyclopaedia Britannica 10: 553–73.
- Sattler, R. 1973. Organogenesis of Flowers: a Photographic Text-Atlas. Toronti: University of Toronto Press. ISBN 978-0-8020-1864-9.
- Sattler, R. 1974. A new approach to gynoecial morphology. Phytomorphology 24: 22–34.
- Sattler, R. 1978. "Fusion" and "Continuity" in Floral Morphology. Notes of the Royal Botanic Garden, Edinburgh 36: 397–405.
- Sattler, R., et C. Lacroix. 1988. Development and evolution of basal cauline placentation: Basella rubra. American Journal of Botany 75 (6): 918–27. doi:10.2307/2444012. JSTOR 2444012.
- Sattler, R., et L. Perlin. 1982. Floral development of Bougainvillea spectabilis Willd., Boerhaavia diffusa L. and Mirabilis jalapa L. (Nyctaginaceae). Botanical Journal of the Linnean Society 84 (3): 161–82. doi:0.1111/j.1095-8339.1982.tb00532.x.