Archegonium (a Graecis ἀρχή 'initium' + γόνος 'proles') est structura vel organum multicellulare temporis gametophytorum in quibusdam plantis, quod ovum (gametam femininum) gignit et continet. Homologum organum mas est antheridium. Archegonio sunt longus venter (canalis cervicalis) et basis tumida. Archegonia plerumque in superficie thalli fiunt, sed in anthocerotophytis intra textum inveniuntur.

Adumbratio anatomiae archegonii.
Fertilizatio in Physcomitrella patente, ut in omnibus bryophytis, plantis terrestribus, intra archegonium fit. Hoc exemplum genetice modificatum est, ut ovum non fertilizatum intra archegonium colorem caeruleum gignit.[1]

In bryophytis

recensere

In bryophytis aliisque cryptogamis, semen ad archegonium natatione in liquido pervenit, quandoquidem in pinophytis et angiospermis pollen vento vel vectoribus animalibus, et semina per tubum pollinis traduntur. Exempli gratia, in Physcomitrella patente, archegonia non intra textum, sed super gametophoram foliaceam patent.[2]

In gymnospermis

recensere

Archegonia in megagametophytis gymnospermarum multo imminuuntur. Vocabulum ad angiospermas et gnetophyta Gnetum et Welwitschiam non adhibetur quia megagametophyta ex perpaucis cellulis constant, quarum sese in cellulam ovalem una mutant. Diploidicae megasporangii (nucelli) cellulae gametam intra ovulum plerumque cingunt. Archegonium gymnospermarum post pollinationem intra strobilos (femineos coniferorum conos) formantur.[3]

Nexus interni

  1. Mosquna et al. 2009.
  2. Mosquna et al. 2009.
  3. Brooklyn Botanic Garden.

Bibliographia

recensere
  • Mosquna, Assaf, Aviva Katz, Eva L. Decker, Stefan A. Rensing, Ralf Reski, et Nir Ohad. 2009. Regulation of stem cell maintenance by the Polycomb protein FIE has been conserved during land plant evolution. Development 136:2433-2444. Textus.
  • Wagenitz, Gerhard. 2003. Archegonium. In Wörterbuch der Botanik: Die Termini in ihrem historischen Zusammenhang. Ed. 2a. Heidelbergae et Berolini: Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 3827413982.