Merit-Ptah ('Amata a Ptah'; floruit saeculo 27 a.C.n.) fuit mulier et principalis medica[1] in comitatu regis tempore domuum secundae tertiaeque Aegypti antiquae.[2] Quae medicinam exercere soleret, cum mulieres in Aegypto antiqua medicae obstetricesque saepe factae essent, mulieribusque erant scholae medicae.[3] Alia Aegypti antiquae medica fuit Peseshet. Merit-Ptah et Peseshet primae orbis terrarum medicae notae censentur.[4][5]

Imago Merit-Ptah in eius sepulcro in Valle Regum invenitur. Inscriptio de principali medico, quam in sepulcro a filio, maximo sacerdote, posuit, eam medicos docuisse et curavisse significat, regemque quidem assedisse.[6][7][8]

Merit Ptah medica non confundenda est cum Merit-Ptah, uxore Ramose gubernatoris Thebarum et primus minister sub Akhenaten, quae cum marito in TT55 ad Sheikh Abd el-Qurna depingitur.[9]

 
Merit Ptah, crater illisionis in superficie Veneris repertus, e Merit Ptah appellatur.

Unio Astronomica Internationalis crater illisionis Merit Ptah in Venere ex ea appellavit.[10]

  1. "Calculating Woman,"[nexus deficit] New Scientist, 19 Februarii 1987, 22.
  2. Jahren 2017" 312.
  3. Jahren 2017: 312.
  4. Moran 2013: 411.
  5. Phalen 2017: 77.
  6. "Female Physicians in Ancient Egypt". Ancient History Encyclopedia .
  7. Moran 2013: 411.
  8. Serageldin 2006: 33.
  9. Baikie 1932.
  10. Serageldin 2006: 33.

Bibliographia

recensere
  • Baikie, James. 1932. Egyptian Antiquities in the Nile Valley. Methuen.
  • Jahren, Hope. 2017. The Best American Science and Nature Writing 2017. Houghton Mifflin Harcourt. ISBN 9781328715517.
  • Kampp, Friederike. 1996. Die Thebanische Nekropole. Moguntiaci: Zabern.
  • Moran, Michael E. 2013. Urolithiasis: A Comprehensive History. Springer Science & Business Media. ISBN 9781461481966.
  • Phalen, Robert F. 2017. Core Ethics for Health Professionals: Principles, Issues, and Compliance. Springer. ISBN 9783319560908.
  • Serageldin, Ismail. 2006. Women in Science, Time to Recognize the Obvious. Bibliotheca Alexandrina. PDF.

Nexus externi

recensere