Medius (Graece Mήδιoς), origine Larissaeus, Oxythemidis filius et Oxythemidis iunioris avunculus, fuit Alexandri Magni sectator et amicus; rex enim apud eum cenavit in ultimis vitae diebus. Medius postea (fortasse una cum Cyrsilo quodam) commentum de expeditione sive de geographia Asiae scripsit, quod semel citat Strabo de origine Armeniae disserens.[1]

  1. Strabo, Geographica 11.14.12

Bibliographia

recensere