Cyrsili et Medii commentum
Cyrsili et Medii commentum hodie deperditum, sive de Alexandri Magni expeditione sive de originibus Asiae, semel a Strabone citatur. Ibi auctores disseruerunt de Armeno Thessalo Armenorum progenitore. Ambo fuerunt Thessali et expeditionis Alexandri participantes (Strabo, Geographica 11.14.12); de Cyrsilo Pharsalio nihil maius scimus; Medius Larissaeus autem, e stirpe nobili ortus, amicus fuit Alexandri, hospes convivii huius regis ultimi et inter diadochos clarus.
Editiones fragmenti
recensere- Fridericus Dübner, Carolus Mullerus, edd., Arriani Anabasis et Indica; reliqua Arriani et scriptores de rebus Alexandri Magni; Pseudo-Callisthenis historia fabulosa (Parisiis: Didot, 1846) Textus fasc. 2 p. 127 (vide p. 499 versionis archive.org)
- Felix Jacoby, Die Fragmente der griechischen Historiker (Lugduni Batavorum: Brill, 1923- ) no. 129/130. Kommentar (1930) p. 442
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Helmut Berve, Das Alexanderreich auf prosopographischer Grundlage (Monaci: Beck, 1926) i.457 (vol. 2 p. 229, de Cyrsilo) et i.521 (vol. 2 pp. 261-262, de Medio)
- Lionel Pearson, The lost histories of Alexander the Great (Novi Eboraci, 1960) pp. 68-70
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.