Oxythemis Medii filius
Oxythemis Larissaeus fuit, si genealogia recte elucidatur, Medii (regis Larissae in Thessalia)[1] filius et pater duorum hominum Alexandri Macedonis et Antigoni Monophthalmi sociorum, scilicet Medii (apud quem Alexander convivium ultimum celebravit) et Hippostrati. Nepos eius fuit, ut videtur, Oxythemis Larissaeus Demetrii Poliorcetae sectator.
Notae
recensereBibliographia
recensere- "Medeios" in Helmut Berve, Das Alexanderreich auf prosopographischer Grundlage (Monaci: Beck, 1926) i.521 (vol. 2 pp. 261-262; cum tabula genealogica)
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.