Marshall David Sahlins

Marshall David Sahlins (natus Sicagi Illinoesiae 27 Decembris 1930; ibidem in vico Hyde Park mortuus die 5 Aprilis 2021[1]) fuit anthropologus culturalis Americanus, qui operibus ethnographicis de societatibus Pacificis et scripturis theoreticis innotuit. Charles F. Grey Distinguished Service Professor Emeritus anthropologiae et scientiarum socialium apud Universitatem Sicagoensem meruit.[2]

Marshall D. Sahlins.

VitaRecensere

Gradus B.A. et M.A. apud Universitatem Michiganensem accepit, a Leslio White praesertim doctus. Gradum Ph.D. apud Universitatem Columbianam anno 1954 accepit, praecipue a Carolo Polanyi et Iuliano Steward promotus. Ad Universitatem Michiganiam rediit, ubi doceret. Annis 1960 factus est recusator politicalis, potissimum contra Bellum Indosinense II. Habitavit annis 1960 exeuntibus Lutetiae, ubi Francicae industriam mentis recta didiscit, praesertim opus Claudii Lévi-Strauss et recusationes discipulorum Mense? 1968. Anno 1973, ad Universitatem Sicagoensem migravit, ubi docebat et egregius anthropologiae professor Caroli F. Grey demum meruit.

Sahlins praecipue studuit potestati qua cultura iudicia actionesque hominum format. Magnopere voluit probare culturam habere unicam ad homines "motivandos" vim, quae non e biologia deducitur. Primum conatus est notionem hominis oeconomici refutare, systemata oeconomica ad circumiecta singularia in propriis culturae modis se accommodare monstrans. Anno 1976, libro Culture and Practical Reason divulgato, coniunctionibus inter historiam et anthropologiam, modisque quibus culturae historiam comprehendunt et faciunt, studere coepit. Quamquam ipse totum Oceanum Pacificum attendebat, culturas Vitienses et Havaienses plerumque investigabat.

Sahlins in Evolution and Culture (1960) notiones evolutionis culturalis et neoevolutionismi attigit, et evolutionem societatum in "generalem" et "specificam" divisit. Evolutio generalis est inclinatio systematum culturalium socialiumque ad statum auctum multiplicitatis, ordinationis, et accommodationis ad circumiecta; attamen cum culturae non remotae essent, eorum proprietates commutantur et diffunduntur, sicut inventiones technologicae. Culturae ergo variis modis evolvuntur, dum variae res ad eos coniunctionibus variis variisque evolutionis stationibus introducuntur.

Annis 1990 exeuntibus, Sahlins cum Gananath Obeyesekere de morte Capitanei Iacobi Cook in Insulis Havaianis anno 1779 vehementer disputavit. Animus disputationis erat rationalitatem indigenarum intellegere. Obeyesekere dixit indigenas eodem modo ac homines occidentales necessario cogitare, timens ne anthropolgi aliter arguendo eos irrationales et non civilizatos depingeret; Sahlins autem erga philosophiam Occidentalem scepticus manens, culturas vernaculas culturis occidentalibus distinctas aequalesque esse arguit.

Anno 2001, Sahlins factus est qui libros edendos parvo prelo nominato Prickly Paradigm curaret. Sodalis Academiae Nationalis Scientiarum electus est.

Eius frater erat Bernardus Sahlins (1922–2013), scriptor et comicus.[3] Petrus Sahlins filius est historicus.[4]

LibriRecensere

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Alan Thomas, tweet.
  2. Moore, Jerry D. 2009. "Marshall Sahlins: Culture Matters" in Visions of Culture: an Introduction to Anthropological Theories and Theorists, Walnut Creek, California: Altamira, pp. 365-385.
  3. "Bernie Sahlins, co-founder of comedy troupe, dies at 90" .
  4. Sahlins, Peter (2004). Unnaturally French: Foreign Citizens in the Old Regime and After .

BibliographiaRecensere

  • Moore, Jerry D. 2009. "Marshall Sahlins: Culture Matters." In Visions of Culture: an Introduction to Anthropological Theories and Theorists, 365–85. Walnut Creek Californiae: Altamira.

Nexus externiRecensere

De controversia cum Obeyesekere (vide etiam Mors Cook, de reinventione anno 2004 primae picturae, a Ioanne Cleveley Minoris facta, Cook minus "idealizatum" monstrans: